Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Hi enim characteris ſignificant eodem ordine prædicta duodecim ſigna. Quare
diligenter notandi erunt, memoriæ\'q; mandandi, quoniam frequentiſſimis eo-
rum vſus exiſtit apud Aſtronomos, ſæpiſſime\'que in ſequentibus adducentur.
Sunt autem quælibet duo, ſuperius videlicet, & inferius, in cœlo per diame-
trum oppoſita, quod etiam notandum eſt; Nam non raro fiet mentio ſignorum
oppoſitorum. Alter vero Zodiacus concipiendum eſt in nona ſphæra priori Zo-
diaco directè ſuppoſitus cum eiſdem duodecim ſignis. Primus ille Zodiacus di-
citur ab Aſtronomis immobilis & fixus, nõ quòd non moueatur ad motum ſui
orbis, in quo eſt, ſed quòd eius ſigna eodem ſemper modo ſe habeant ab Aequi-
noctialem, & Coluros primi mobilis, ita vt ſemper principium ♈, ſit in Aequi-
noctiali circulo, ſimiliter\'q; principium ♎; vbi nimirum Colurus æquinoctio-
rum Aequinoctialem interſecat: Rurſus principium ♋, reperiatur ſemper in Co
luro ſolſtitiorum, ſimiliter\'q; principium ♑; Idem\'q; de reliquis ſignis, & pun-
ctis primarij illius Zodiaci proportione quadam dicendum erit. Secundus au-
tem Zodiacus dicitur mobilis & non fixus, non ea ſolum ratione, quòd ad mo-
tum ſui orbis, in quo eſt, moueatur, hoc etenim commune etiam eſt primo illi Zo
diaco, qui tamen immobilis appellatur: ſed quòd eius ſigna non ſemper eodem
modo ſeſe habeant ad Aequinoctialem, & Coluros primi mobilis. Non en im
principium ♈, & ♎, huius Zodiaci ſemper reperiuntur in æquinoctiali circulo,
ſiue Coluro æquinoctiorum primi mobilis; neque principium ♋, & ♑, in Colu
ro ſolſtitiorum. Mouetur namque poſterior hic Zodiacus ſub illo priori pau-
latim verſus ſigna orientalia prioris Zodiaci, hoc eſt, verſus ſigna illa, quæ poſte
rius oriuntur, aſcenduntve ſupra Horizontem. Vt ſi exempli cauſa ſignum ♈,
noni cęli hoc momento temporis adæquate, & directe ſuppoſitum eſſet ſigno ♈,
primi mobilis, immediate poſt hoc ingrederetur ſub ſignum ♉, primi mobilis,
& poſtquam præciſe, & adæquate fuerit ſub ſigno ♉, ſtatim ingrederetur ſub ſi
gnum ♊, & ita deinceps ſubiret pedetentim alia, atq; alia ſigna, quæ poſterius
oriuntur, donec iterum directe ſigno ♈, primi mobilis ſupponeretur. Cæterum
hac ratione Zodiacus noni cœli ſimpliciter mouetur ad motum primi mobilis
ab oriente in occidentem, quia nullum datur temporis inſtans poſt aliud, in quo
non magis ab oriente recedat, & ad occidentem accedat, vt manifeſtè deprehen-
ditur in quauis ſtella: Non autem ſimpliciter ab occidente in orientem, quo-
niam nunquam magis ab occidente recedit, aut ad orientem accedit, ſed potius
contrarium apparet, cum perpetuo Solem ae Lunam, & cœteras ſtellas, ab or-
tu in occa ſum tendere cernamus. Dicitur tamen ſecundum quid moueri quo-
dammodo ab occidente in orientem, quoniam etiamſi occidentem nnnquam
deſerat, & orienti appropinquet, accedit tamen ad ſigna orientalia, vt dictum
eſt. Idem quoque prorſus dicendum eſt de alijs ſphæris, vt de cœlo octauo, & or
bibus ſeptem planetarum. Quamuis enim continue trahantur à primo mobili
ah oriente in occidentem, ſenſim nihilominus ſub Zodiaco primi mobilis mo-
uentur, petendo ſigna orientalia, ſeu quæ poſterius oriuntur & occidunt. Ver-
bi gratia, cum Sol ſubijt totum ſignum ♈, primi mobilis, incipit mox ex ♈, ſub
ſignum ♉, ſuccedere, & ita deinceps, donec iterum ſubeat ſignum ♈.

H oc igitvr pacto verum eſt, cœlos omnes ſimpliciter moueri ab
oriente in occidentem, quia nullum datur inſtans temporis, in quo quodlibet
punctum in illis aſſumptum non ſemper magis, ae magis ab oriente recedat, &
accedat ad occidentem: & rurſus omnes orbes infra primum mobile moueri ab
occidente in orientem, ſecundum quid, id eſt, ad ſigna orientalia: non autem

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer