Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

columnæ Herculis poſitæ in littore Oceani occidentalis, & columnæ eiuſdem
poſitæ in littore Oceani orientalis. Illæ enim hac tempeſtate per multa millia
ria intra mare reperiuntur iuxta plagas occidentales; Hæ uerò contra per to-
tidem milliaria extra mare in partibus orientalibus conſpiciuntur. Manifeſtum
ergo ſignum eſt, terram paulatim ab oriente in occidentem ab anima illa mun-
di deferri. Quoniam verò pręter hunc motum diurnum, planetæ moueri quo-
que uidentur ab occidente in orientem, quòd non ſemper ſint in eadem diſtan-
tia ad inuicem, neque ſub eiſdem ſemper exiſtant ſtellis fixis, ſed ab eis orientem
uerſus recedant, quòd tamen ipſi negant; Ideo cauſam eſſe hanc aſſerunt, cur ali-
qui cœli ab occidente in orientem ferri credantur, quamuis re ipſa ab oriente
tantum in occidentem citantur; Quia nimirum ſphęræ inferiores, quo magis à
ſupremo cœlo, & ab anima illa mundi diſtant, eo minus, ut dictum eſt, efficaciter
mouentur, quam de cauſa tardius circunferuntur, & pedetentim uidentur retro-
cedere ab occidente in orientem. Hinc quoque efficitur, ut Luna, quia inter
cæleſtes orbes maxime a ſupremo recedit, tardiſſime ab oriente in occidentem
moueatur, & velociſſime, nempe ſpacio unius menſis uideatur integrum circui
tum ab occidente in orientem peragere; Reliquæ uerò ſphæræ, quò ſuperiores,
eò quoque lentius appareant nobis ferri ab occaſu in ortum. Quæ omnia vnico
hoc exemplo volunt nobis ob oculos proponere. Sint tres ord ines hominum
colla terales ſecundum lineas rectas diſpoſitorum. Incipiant\'que ex eodem loco
ſimul ab oriente in occidentem progredi, hac tamen lege, vt ij, qui in primo or-
dine reperiuntur, celerrimo greſſu ince dant, tardius autem ij: qui in ſecundo or-
dine, & lentiſſime ij, qui in tertio ordine exiſtunt. Quo poſito, perſpicuum
eſt, Primum ordinem reliquos duos incitato illo curſu antecedere, magis tamen
tertium ordinem, quàm ſecundum. Quare ſi quis procul dictos ordines intue-
retur, iudicarent ſecundum ordinem, & tertium pedetentim retrocedere, & cita-
tiori motu tertium, quàm ſecundum; cum tamen re ipſa ab oriente verſus occi-
dentem, ceu primus ordo, duntaxat progrediantur. Eadem igitur prorſus de
cauſa videntur, aiunt, nobis planetæ ab occidente in orientem moueri. Hanc
porro ſententiam eo libentius amplectuntur Alpetragius, & A chilinus cum alijs
auctoribus, quòd nulla ratione imaginari queant vnum, & idem corpus cæleſte
duobus motibus ferri, nimirum ab oriente verſus occidentem, & rurſus ab oc-
cidente orientem verſus; Quoniam cum hi motus, vt aiunt, ſint contrarij, ne
ceſſe eſt alterum eorum eſſe violentum, quòd fieri non poteſt, immo abſurdum
videtur concedere violentiam in corporibus cæleſtibus, tum quia nullum vio-
lentium eſt perpetuum; Motus autem cœli perpetuus eſt, ex A riſtotelis ſenten-
tia; tum etiam, quia omne violentum continue magis, ac magis debilitatur; Mo-
tus autem cœli ſemper eadem celeritate abſque vlla defectione conficitur. Ac-
cedit etiam, aiunt, quòd non eſt ponenda pluralitas motuum abſque neceſſitate.
Cum igitur nulla nos neceſſitas cogat, vt fateamur planetas ab occidente in o-
rientem moueri: quandoquidem ob rationem iam dictam nobis ita moueri vi-
dentur, fruſtra & temere inducitur hæc pluralitas motuum ab Aſtronomis. Ve-
rum hæc ſententia uera eſſe nullo modo poteſt, cum non poſſit omnium; quæ
in motibus cæleſtibus apparent, reddere rationem. Nam ſi orbes interiores non
haberent peculiares mo tus ab occidente in orationem, ſed ſolum propter illam
quaſi repedationem, ſeu retardationem moueri ab occaſu in ortum exiſtima-
rentur, defectio illa inferiorum orbium per eandem lineam fieret, & circa eoſdem
polos, puta per circulum æquinoctialem, & circa polos mundi, cum motus diur-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer