Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

deprehendiſſent, haud dubie plures orbes admiſiſſent quandoquidem; nulla
alia ratione octonarius numerus cœlorum, quàm ex numero motuum, collectus
fuit ab ipſis. Quare hac in parte magis Aſtrologis exercitatiſſimis, qui decem mo-
tus dictos obſeruauerunt, ſeptem nimirum inter ſe diſtinctos ſed planetarum,
& tres alios ſtellarum fixarum, eſt fides haben da, quàm Ariſtoteli, cum ipſemet af
firmet in 12. Metaph. Aſtronomos in rebus Aſtronomicis eſſe conſulendos. Im-
mo vero hi ijdem auctores, qui adeo addicti Ariſtoteli, & antiquis eſſe volunt, vt
in numero orbium cœleſtium ab ipſis minime diſcedere velint, ab eiſdem in ordi-
ne eorundem orbium propter manifeſtiſſimas Aſtronomorum obſeruationes rece
dunt, vt poſtea perſpicuum fiet. Quod ſi aliquis obijciat. Omnis motus cœli,
vt vult Ariſtoteles in 12. Metaph. cap. 8. eſt pro pter motum aſtri; cum igitur in
nono cœlo, ac decimo nullum exiſtat aſtrum, quoniam ibi nullum apparet, fru-
ſtra videntur ſupra octo cœlos, in quibus omnes ſtellæ inhærent, duo alij mobi-
les nulla ſtella inſigniti collocari: Reſpondendum eſt, licet in cœlo nono, & de-
cimo nullum exiſtar aſtrum motum tamen cuiuſque illorum in motum aliquem
aſtrorum, quæ in alijs exiſtunt cœlis, redundare. Nam ad motum decimi cœ-
li, ſeu primi mobilis, mouentur omnia aſtra ab ortu in occaſum; Et ad motum
noni cœli eadem circumuehuntur ab occa ſu in ortum, quod quidem ſufficit, vt
motus cœli ſit propter motum aſtri inſtitutus. Dici quoque poteſt, Ariſtotelem
locutum fuiſſe loco citato de motibus cœlorum, prout tunc cogniti fuerant, &
ſic motus cuiuſlibet cœli otdinabatur in motum aſtri in eo exiſtentis; quod ta-
men non eſt neceſſarium, cum id nulla ratio ſuadeat, & experientia iam contra-
rium docuerit.

A ccedit etiam (ſi placet) auctoritas ſacrarum literarum, & Theologo-
rum ad confirmandum hunc numerum denarium cœlorum, & ad ponendum
ſaltem vnum adhuc cœlum ſupra Firmamentum. Cum enim legamus in ſacra
Geneſi, Deum poſuiſſe Firmamentum diuidens aquas ab aquis. Item in Pſalmo
148. Et aquæ omnes, quæ ſuper cœlos ſunt, &c. nemo recto iudicio intelliget eo
loco aquas ſu pra cœlum octauum eſſe fluxibiles, & caducas, ſicut ſunt iſtæ in fe-
riores; Sed nomine aquarum intelligendum erit, vt plurimi Theologorum ex-
plicant, Cœlum nonum, vel potius aggregatum ex nono, ac decimo cœlo; quod
propter charitatem, & perſpecuitatem, quam habet, cum ibi nullæ ſint partes den
ſiores, vt in reliquis orbibus, cuiuſmodi ſunt aſtra, nomine aquarum optimo iure
appellari poteſt. Quare a nonnullis Theologis dici ſolet cęlum glaciale, ſeu a-
queum: Et ab aliis Cryſtallinum.

S vpra hos vero decem cęlos mobiles Theologi, vt Strabus, Venerabilis Be-
da, & omnis iam Theologorum cętus, aliud cęlum eſſe affirmant, immobile qui-
dem, & nulla præditum ſtella, ſed felicem angelorum, & Beatorum ſedem, ac
patriam, quod vocant cęlum Empyreum, ab igne, quod mire ſit lucidum, & in-
genti claritate præditum. Hoc tamen cœlum nullo modo ab Aſtronomis cogno-
ſei poteſt, cum non moueatut.

N ihilo minvs non deſunt, qui certis quibuſdam experientijs proba-
re nituntur, valde eſſe conueniens, vndecimum illud cęlum prorſus immobile ſu-
pra omnes cęlos exiſtere. Nam, vt Plinius teſtatur lib. 8. cap. 16. In Europa inter
Achelonum, & Neſtum amnes, procreantur leones longe viribus præſtantio-
res ijs, quos Africa, aut Syria gignit, Cum igitur hoc non fiat per totam eam
latitudinem, ſeu tractum terræ ab oriente verſus occidentem, in quo dictis amnes
ſunt ſiti, cauſa huius varietatis erit, vt aſſerunt, influxus alicuius cœli im-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer