Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Comment. in 1. Cap. Sphæræ

runt, ſtellas Firmamenti, quod primũ mobile antiquitas putauit, alio motu tar-
diſſimo ab occidente in orientem ferri, & non ſolum motu diurno ab ottu in oc
caſum, ut anti qui exiſtimabãt: Sed quia nullas aliorum habeant obſeruationes
cum quibus ſuas conferre potuiſſent, effectum eſt, ut nihil fere certi nobis de
hoc motu reliquerint, ſed omnia ſub dubio, ob nimiam eius tarditatem. Hos
tamen ſubſecutus eſt Abrachis, qui & Hipparchus, 200. fere annis elapſis, qui
ſuas obſeruationes cum illorum obſeruationibus conferens, multo clarius, at
que euidentius prædictum motum deprehendit. Poſt annos deinde quaſi 170.
tranſactos Agrias in Bithynia, Mileus Geometra, qui & Menelus Romæ, &
poſt hos omnes Ptolemæus Aſtrologorum princeps anno Domini C. XXXI.
aut circiter, multo adhuc dilucidius iſtum motum ſtellarum fixarum ab oc-
cidente in orientem cognouerunt; Qua autem id induſtria deprehenderint,
mox aperiemus, cum de cœlorum motibus egerimus. Cum igitur ſtellis fixis
duplicem in eſſe motum nulli amplius ſit dubium, & nullum corpus ſimplex
duobus poſſit ferri motibus, concludendum eſt, alterum horum proprium eſſe
Firmamento, ad cuius motum ſtellæ fixæ circumaguntur, alterum uero, quem
in eodem comperimus Firmamento, prouenire ab alio cœlo, quod nimirum
ſupra Firmamentum collocandum erit, ut ſit nonum cœlum, ac primum mo
bile. Hac enim ratione mouebitur nonum cœlum abortu in occaſum ſpatio
24. horarum, ſecumque trahet ſphæram ſtellarum fixarum eodem tempore,
Ipſum uero Firmamentum proprio motu ab occaſu in ortum uoluetur, quãuis
tardiſſime. Ita igitur Aſtronomi nouem orbes cœleſtes certiſſimis obſeruationi
bus collegerunt, propter motum diurnum ab ortu in occaſum, & tardiſſimum
illum ab occaſu in ortum, quorum uterque in ſtellis fixis deprehẽſus fuit. Atq;
hunc numerũ nouenarium orbium cœleſtium ſequitur in hoc opuſculo Ioãnes
de Sacroboſco.

P ost Ptolemæum denique annis interiectis M. C. XL. fere. Tebith,
Alphonſus Hiſpanorum rexanno Domini M. CC. L. Giorgius deinde Peur-
bachius, & Ioannes de Regiomonte inſignes Aſtronomi, deprehenderunt qui-
dem in ſtellis ſixis duos motus prædictos, ſed eas præterea obſeruarunt tertio
quodam motu, quem acceſſus, & receſſus dixerunt, ut paulo poſt declarabitur,
agitari. Quare cum corpus ſimplex unico tantum motu ferri ſit aptum, ut uo
lunt philoſophi, non poteſt nonum cœlum eſſe primum mobile, ſed ſupra ipsũ
erit decimum ſtatuendum cœlum, quod ſit primũ mobile. Ita enim fiet, ut deci-
mum cœlum motu diurno, quem habet proprium ab oriente in occidentẽ: ſecũ
trahat omnes cœlos inferiores, atque adeo Firmamentum quoque cum ſtellis fi
xis, ſpacio 24. horarum: Nonum deinde cœlum circumuehat ſuo proprio mo-
tu, quem obtinuit, ab occidente in orientem & Firmamentum, & reliquos om-
nes cœlos infra ipſum: Octauum denique cœlum, ſeu Firmamentum, in quo
ſtellę fixæ exiſtunt, moueatur tanquam proprio motu, acceſſu illo, & receſſu,
quem præfati Aſtronomi repererunt. Hic igitur denarius numerus orbium cœ
leſtium in ſcholis Aſtronomorum celebetrimus hodie exiſtit; quamuis non
deſint, qui, ne ab antiquis, maxime vero ab Ariſtotele diſcedere uideantur, mor
dicus octo tantum eſſe cœlos defendere conantur. Verum cum huiuſmodi au-
ctores nulla ratione defendere, poſſint omnes motus, quos in cœleſtibus corpo-
ribus uidemus, vt perſpicuum fiet, quando de motibus cœlorũ diſſeremus, me
rico eorum ſenten tia ab aſtronomis reijcitur. Noque nos commouere debet
antiquorum, & Ariſtotelis auctoritas: Si enim alium motum præter octo illos
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer