Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.

ſit ſecundũ circulum Zodiacum, qui oblique ſecat, vt ſupra eſt dictum, Aequi-
noctialem circulum, ſecundum quem prior motus conficitur. Hinc enim fit, ut
hic motus poſterior obliquus quodammodo ſit, ſi cum priori comparetur.

S ed primus omnes alias ſphæras ſecum impetu ſuo rapit intra
diẽ, & noctem circa terram ſemel; Illis tamen contra nitentibus: vt octa-
uaſphæra in centum annis gradu vno. Hunc ſiquidem motum ſecundum
diuidit per medium Zodiacus, ſub quo quilibet ſeptem planetarum ſphę
ram habet propriam, in qua defertur motu proprio contra cœli vltimi
motum, & in diuerſis ſpacijs temporum ipſum perficit. ut Saturnus in
30. annis: Iuppiter in 12 Mars in duobus; Sol in 365 diebus, & ſex

horis ferè: Venus & Mercurius ſimiliter ferè cum Sole: Luna uero in
27. diebus, & octo horis.

49. COMMENTARIVS.

C omparat hoc loeo prædictos duos motus inter ſe aſſignans quoque
tempora, ſeu periodos, quibus tales motus abſoluuntur. Inquit igitur, Primum
motum, ſeu primum mobile, quod ſecundum ipſum eſt nonum cælum, omnes
alias ſphæras inferiores ſecum impetu ſuo rapere intra diem, & noctem, id eſt,
intra ſpacium 24. horarum, circa terram ſemel. Vnde talis motus non ſolum
ab aſtrologis, & philoſoſphis, uerum etiam à vulgo Diurnus appellari ſolet,
quia videlicet completur in die naturali, qui cõplectitur 24. horas, vt copioſius
in 3. cap. explanabitur.

D einde aſſerit, Inferiores ſphæras omnes, quamuis, vti dictum eſt mo-
do, primo illo motu rapiantur ab oriente in occidentem, contra niti, hoc eſt, in
contrariam partem tendere, nempe ab occidente in orientem, diuerſis tamen
temporibus. Nam, vt ait, octaua ſphæra, ſeu cælum ſtellatum in 100. annis
vnum gradum abſoluit ſuo motu: quod quidem ex ſententia Ptolemæi dictum
eſt: Ex quo efficitur, vt totus hic motus finiatur in ſpatio 36000. annorum:
Quem quidem motum Zodiacus circulus per medium diuidit, ſicut Aequino-
ctialis illum primum. Nam quemadmodum primus motus ſuper polos mun-
di, & per Aequinoctialem circulum efficitur, ita etiam ſecũ dus motus ſuper po-
los Zodiaci, & ſecundum Zodiacum circulum fieri ab Aſtronomis deprehen-
ſus eſt.

S vb hoc poſtea Zodiaco quilibet planeta, ait, in ſua propria ſphæra defer-
tur proprio motu contra cæli vltimi motum, puta ab occidente in orientem.
Quod non ita intelligas, quaſi ipſi planetæ per ſeſe ſub Zodiaco moueantur, ſed
quod cæli ipſi ſuper polos Zodiaci moueãtur; atque hac ratione ſecum deferãt
planetas ſemper ſub Zodiaco exiſtentes; & hoc in diuerſis temporibus, vt per-
ſpicue ipſe exponit, & nos uberius paulo infra exponemus.

Q va in re licet hanc cæleſtium motuum harmoniam contemplari, vt quo
ſphæra aliqua propinquior fuerit primo mobili, ſeu primo illi motui rapidiſſi-
mo, eo minus ei contra nitatur, tardiuſque proprio ſuo motu ab occidente in
orientem feratur: quo vero remotior, eo magis contra nitatur, velociuſque
ſuum motum abſoluat, quamuis nulla certa ſeruetur proportio in hac tardita-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer