Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.
fedem, aquam uero terræ ſimiliorem eſſe, quàm aerem; cum aer prorſus terræ
aduerſetur, in nulla\'que qualitate eum ipſa conueniat, aqua vero in frigidita-
te concordet cum terra, non immerito aquam ſupra terram immediate collo-
cauit natura. Eadem ratione ſupra aquam commode aerem ponemus, cum cõ
ueniat cum aqua ĩ humiditate, ignis vero in nulla qualitate aqua ſit ſimilis ſed
ei omnino ſit contrarius. Supra aerem denique ignem haud iniuria conſtitue-
mus; cum in caliditate conueniat cum aerc. Accedit ad hoc, quòd cum ignis,
& aqua, ſimiliter aer, & terra, ſint contra, quia prorſus contrarias obtinent
qualitates, immediate poſita eſſe nequeunt; idcirco natura ſolertiſſima media
elementa interpoſuit, quæ in qualitatibus cum vtroque contrariorum cõmuni
cant, aerem videlicet inter ignem & aquam; aquam vero inter terram & aerẽ:
Atque hac ratione ſymbolizantia inter ſe exiſtunt elementa. Quòd ſi quis pe
tat, cur potius aqua ſit terram immediate ſecuta, & non potius ignis; deinde
aer, & poſtremo aqua, cum hoc etiam ordine ſeruentur dictę conuenientiæ ele-
mentorum qualitatibus, quoniam ſemper media elementa contrarijs ſunt in-
terpoſita: Reſpondendum eſt, duplici id ratione eſſe factum. Primo quidem,
quoniam cum videamus terram omnium grauiſſimam infimum poſſediſſe lo
cum, naturalis ratio exigere videtur, vt ignis omnium leuiſſimus ſupremum oc
cupet locum, quare non immediate eũ ſubſequiterram decebat: Secundo vero,
quoniam cum aqua ſit labilis admodum, & fluxibilis, nõ poteſt conſiſtere, niſi
duro alicui corpori innitatur, qualis eſt terra: Iure igitur optimo aqua ſupra ter-
ram immediate eſt collocata.
T ertio ex ſenſu atque experimento. Videmus nam que quotidie ignẽ
ſupra terram, a quam, & aerem ferri naturaliter, cum ſemper pyramidem cõſti
tuat eius figura; Quarte locus eius naturalis ſupra omnia hæc eſſe debet. Vide-
mus etiam aerem naturaliter ſupra terram, & aquam aſcendere, vt parte in ter-
ræ motu. Fit enim terræ motus ob vehementiam aeris incluſi in viſceribus ter
ræ, conantis\'que ſupra terram, & aquam in ſuum locum aſcendere. Hoc etiam
conſtat in ampullis aeris in aqua ſurſum ſcaturientibus, vt videre eſt in paludi
bus, ſi quis baculum fundo infigat. Ratio igitur exigit, vt aer ſupra terram,
& aquam, ac ſub igne collocetur. Videmus tandem aquam in aere poſitã de
ſcendere, & terram in aqua collocatam deorſum quoque tendere. Qua propter
non ſine ratione naturalis locus aquæ ſub aere, & terræ ſub aqua eſſe conclu-
detur.
S vnt tamen nonnulli, inter quos eſt Cardanus, qui negant ſuper aerem
exiſtere ignem, eo quod minime à nobis cernatur: immo, in quiunt, ſi ibi eſſet,
combureret hæc inferiora. Itaque hi non concedunt ignem alium elementarẽ,
præter hunc inferiorem, quo nos vtimur. Verum id negotij philoſophis relin-
quamus: Hoc ſatis erit nunc noſſe, multo probabiliorem, & magis communẽ
eſſe ſententiam eorum, qui cum Ariſtotele ignem ſub concauo Lunę, tanquam
in ſuo loco naturali, ſtatuunt. Quod autem non cernatur, prouenit ex nimia
eius raritate; quoniam enim admodum purus eſt, & in materia rariori, quam
aer, ideo conſpici non poteſt; immo aer ipſe, qui denſior eſt, videri minime po-
teſt: Quod vero hæc inferiora non com burat, ex eadem raritate accidit; Ignis
enim in rariſſima materia exiſtens non poteſt habere tantam comburendi vim;
fouet tamen mirum in modum ſuo calore hæc inferiora.

D e Figuris porro horum elementorum poſtea eſt ſermo futurus: Nunc ve-
ro id tantum annotatione dignum eſt, acrẽ a philoſophis in tres regiones di-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer