Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Comment. in 1. Cap. Sphæræ

tur. Sic enim multo plures adhuc dictiones fieri poſſent. Hac ratione ex vltima
coniunctione viginti trium literarum inter ſeſe conſtituentur permutationes
2 5 8 5 2 0 1 6 7 3 8 8 8 4 9 7 6 6 4 0 0 0 0. & tamen nulla litera bis ſumitur
quod vix credibile eſt. Placuit hęc de cõbinationibus inſerere huic loco, quoniam
mentio facta ſuerat combinationũ, & à paucis huiuſmodi regulę explicari ſolent.


S ecvndam rationem, qua probatur quaternarius elementorum nume-
rus, ſumunt philoſophi à leuitate & grauitate. Omne enim corpus ſimplex, in
quod mixta reſoluuntur, (cuiuſmodi eſt elementum) aut graue exiſtit, aut leue.
Si graue, aut graue eſt ſimpliciter, vt terra; aut graue ſecundum quid, vt aqua;
Sileue, vel eſt leue fimpliciter, vt ignis; vel leue ſecundum quid, vt aer. Atque
ita colliguntur quatuor hæc elementa. Dieitur autem, Aqua grauis ſecundum
quid, quia licet reſpectu ignis, & aeris exiſtat grauis, reſpectu tamen terræ quo-
dammodo leuis eſt, cum terra ſit grauior, quàm aqua: Potius vero dicitur grauis
quam leuis, quoniam ſolum reſpectu vnius elementi puta terræ, dicitur leuis; At
reſpectu aliorum duorum grauis appellatur, & reipſa grauitatem in ſe continet,
non autem leuitatem. Pari ratione nuncupatur aer leuis ſecundum quid, quoniã
licet reſpectu terræ, & aquæ ſit leuis, reſpectu tamen ignis quodammodo grauis
exiſtit, cum illo leuior multo ſit ignis; Denominatur vere potius leuis, quam gra-
uis; quia reſpectu vnius duntaxatelementi, videlicet ignis, grauis vocatur; At vero
reſpectu aliorum duorum leuis, & reipſa continet in ſe leuitatem, minime autem
grauitatem, cum ſemper ad locum ſublimem, niſi impediatur, ſuo motu tendat.

T ertia ratio deſumitur ex motibus localibus ſimplicibus. Sunt etenim
Auctore Ariſtotele in libro de cœlo, tres tantum motus locales ſimplices; Primus
fitcirca medium, qualis eſt circularis, qui conuenit cæleſtibus corporibus: Secun-
dus eſt a medio: Tertius ad medium; atque hi duo motus poſteriores recti ſunt.
Iam vero ita philoſophi ratiocinantur. Tot ſunt corpora ſimplicia, quæ recto mo
tu feruntur (vt cœlum excludamus, quod motu recto non agitatur) quot ſunt mo
tus recti ſimplices: (Omnis ſiquidem motus ſimplex alicui corpori ſimplici debe
tur; & cõtra, omne corpus ſimplex motu ſimplici moueri eſt aptum.) Sunt autem
quatuor huiuſmodi motus; duo ſcilicet a medio hoc eſt, a centro mundi: quorũ
vnus eſt a medio ſimpliciter, tribuitur\'que igni, qui omnium leuiſſimus eſt; alter a
medio ſecundum quid, qui aeri cõceditur, cum non ſit tam leuis, quàm ignis, leui
or vero quàm terra, & aqua: Et duo ad medium, ſiue ad centrum mũdi, quorũ is,
qui ſimphciter eſt ad medium, conuenit terrę ob ſummam grauitatem: Ille vero,
qui eſt ad medium ſecundum quid, aquæ aſcribitur, quippe quæ non tam grauis
exiſtat, quàm terra, grauior autemigne, & aere. Sunt igitur hæc tantum elemen-
ta. Aliæ rationes ex philoſophia naturali petantur.

O rdo & ſitus elementorum ex tribus quoque potiſſimum colligi poteſt.
Primo ex leuitate, & grauitate ipſorum. Quo.n. vnum altero leuius eſt, eo ad ſubli
miorem locum aſcendit, & quo grauius; eo ad inferiorem. Cum ergo ignis ob ma
ximam ſui raritatem ſit ſumme leuis, ſupremus ei debebiturlocus, qui quidem eſt
ſub concauo Lunę: Proximum huic locum adeptus eſt aer, cum ſit cęteris duobus
elementis leuior, minus vero leuis, quàmognis: Huic proxime ſuccedit aqua: Eſt
enim grauior igne, & aere, leuior vero quam terra: Infimum denique locum, qui
eſt prope centrum Vniuerſi, iure ſibi Terra vendicat, cum ſit omniũ grauiſſima.

S ecvndo ex conuenientia elementorum in proprietatibus. Quanto
enim aliqua magis conueniunt in proprietatibus, tanto etiam propinquiora,
& viciniora inter ſe ſunt in loco. Vnde cum terram videamus infimam tenuiſſe

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer