Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Comment. in 1. Cap. Sphæræ

nutionem, motum localem & alterationem proprie dictam, qualis eſt calefactio,
frigefactio, &c. & denique omnem motum ſubſtantiam rei aliquo modo varian-
tem. Etenim elementaris regio pars illa vniuerſi, in qua continue fiunt rerum
tranſmutationes.

S ecvndo elementarem regionem in quatuor membra partitur, videlicet in
Terram, Aquam, Aerem, & Ignem, vbi etiam harum partium ordinem, quem in
Vniuerſo obtinent, oftendit dicens, terram tãquam mundi centrum in medio om
nium ſitam eſſe. Dixit [ tanquam centrum ] quoniam cum terra quantitatem ac
molem habeat ingentem, ſi abſolute conſideretur, verum centrum eſſe nequ it.
Centrum etenim circuli cuiuſuis, vel ſphæræ punctum eſt in diuiſibile omni ca-
rens magnitudine. Sed quoniam tota terræ magnitudo, licet immẽſa nobis appa
reat, reſpectu totius cæli eſt inſtar puncti, vt poſtea demonſtrabitur, merito tan-
quam centrum dicipoterit. Deinde aſſerit circa terram eſſe aquam; quod intelli-
gendum eſt de naturali loco aquæ. Conuenit enim naturæ aquæ, vt ambiat ter-
ram (Cur vero nunc non ambiat, mox dicemus) circa aquam aerem; & denique
circa aerem ignem exiſtere illic purum, & non turbidum, orbem Lunæ attingen-
lem. Dicitur autem ignis illic purus, & non turbidus a philoſophis ob tres cau-
ſas, quarum prima eſt, quia illuc vapores aſcendere non poſlunt, qui illum im-
purum, & turbidum red dant; Secunda cauſa eſt propter differentiam inter illum
ignem, & noſtrum hunc inferiorem, qui non purus, ſed mixtus eſſe dicitur, cum
non ſit in ſuo loco naturali; Idcirco namque per miſcetur continue cum aere, in
quo exiſtit, habet\'q alimentum terrenum, quo turbidus, ac im purus efficitur:
ignis autem in propria ſphæra eſt immixtus, rarus, & purus; Cuius rei ſignum
eſſe poteſt, quod ob maximam ſui, raritatem, ac puritatem ibi nõ collucet; Vnde
etiam non uidetur: Tertia cauſa ſumitur reſpectu aliorum elementorum, quæ
non pura exiſtunt; Aqua enim cum terra promiſcue commiſcetur; Aer vero im-
purus à continuo aſcenſu vaporum ex terra, & aqua redditur; Ignis autem cum
nullo, præcipue apud concauum Lunæ, permiſcetur. Quamobrem Ariſtoteles
1. Meteor. dixit, Aut nullibi ſimplex elementum eſt, aut ſi alicubi eſt, in loco
ignis erit. Quod ſi petas ab auctore cauſam huius ordinis, cur videlicet terra
ſit infima, diende ſupra eam aqua, &c. reſpondet huius ordinis cauſam eſſe
Deum glorioſum, qui ea ita diſpoſuit, volut\'q; hoc elementum illo ſuperius
eſſe.
T ertio ait has quatuor clementaris regionis partes Elementa appellari,
quæ uiciſſim a ſemetipſis alterantur, corrumpuntur, & generantur. Modo enim
ex terra fit aqua, ex aqua aer, & ex aere ignis, & contra, id\'q continue. Ob quam
rationem regio elementaris a philoſophis ſphęra actiuorum, & paſſiuorum eſt ap
pellata. Quod non ſic intelligas, quod ita hæc elementa inter ſe pugnent, vt
vnum elementum totum aliud corrumpat, hoc enim falſum eſt, ſed quod pars
vnius interdum alteret, & corrumpat partem alterius, ſuæ\'q; ſpeciei formam in
eius materiam introducat.

Q varto definit elementa dicens, Elementa eſſe corpora ſimplicia, quæ
in partes diuerſarum for marum minime diuidi poſſunt, ex quorum commixtio-
ne diuerſæ generatorum ſpecies fiunt. Quam quidem definitionem ex Aui-
cenna deſumpſit. Dicuntur elementa [ eorpora ] vt diſtinguantur contra mate-
riam primam, quæ corpus non eſt. Dicuntur [ corporæ ſimplieia ] non quod
eareant compoſitione ex materia, & forma; hoc enim falſum eſſet, ſed quod
non componantur ex alijs corporibus, ſicut mixta corpora componuntur ex
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer