Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.
A ntiqvi porro philoſophi, & grauiſſimi Theologi omnia, quæcunque
exiſtunt, in tria genera partiti ſunt, adeo vt triplicem eſſe mundum aſſeruerint,
nempe Vltramundanum, Cæleſtem, & Sublunarem. Vltramundanum Theo-
logi Angelicum, philoſophi Intellectualem nuncupant, co mprehendentem
Deum Opt Max cum omnibus intelligentijs. Cæleſtis ex orbibus, & ſphæris
cæleſtibus, quotquot ſunt, integratur, & vſitato vocabulo cælum app ellatur.
Sublunaris denique, quem nos incolimus, dicitur is, qui omnia, quæ intra totius
cæli Lunaris concauum repoſita ſunt, vt ſunt elementa, animalia, res inanimatæ,
&c. complectitur.

N oster igitur auctor relinquens mundum Vltramũdanum, quoniam eius
conſideratio ab Aſtrologo aliena eſt, & potius ad Metaphyſicum, vel Theologum
ſpectat, diuiſit mundum, vt complectitur cæleſtem, & Sublunarem, in duo hæc
membra, ex quibus veluti partibus integratur nempe in regionem Elemẽtarem,
& Aetheream. Vocauit autẽ has duas potiſſimas Mundi partes regiones, propter
communem fortaſſis loquendi modum, quo ſolemus orbem hunc terrenum, in
quo nos degimus, in varias regiones diſtribuere. Vtriusque porro regionis tam
Elementaris, quam Aethereæ formam nobis explicabit, ac figuram.

E lementaris quidem alterationi continuæ peruia exi-
stens, in quatuor diuiditur.

Eſt enim terra tanquam mundi centrum in medio omnium poſita, cir
ca quam aqua: circa aquam aer; circa aerem ignis illic purus, & non
turbidus orbem Lunæ attingens, vt ait Ariſtoteles in libro Meteoro-
rum. Sic enim ea diſpoſuit Deus glorioſus, & ſublimis.

Et hæc quatuor elementa dicuntur, quæ uiciſſima ſemetipſis alteran-
tur, corrumpuntur, & generantur.

Sunt autem elementa corpora ſimplicia, quæ in partes diuerſarum
formarum minime diuidi poſſunt, ex quorum commixtione diuerſæ ge-
neratorum ſpecies fiunt.

Quorum trium quodlibet terram orbiculariter vndique circundat,
niſi quantum ſiccitas terræ humori aquę obſistit, ad uitam animan-
tium tuendam.

Omnia etiam, præter terram, mobilia existunt, quæ ut centrum mun
di ponderoſitate ſui magnum extremorum motum undique æqualiter
fugiens, notundæ ſphæræ medium poſſidet.

45. COMMENTARIVS.

I ncipit hic agere de regione elementari, ſeu (quod idem eſt) de mũdo Sub
lunari, eius\'q; formam, ac diſpoſitionem oſtendit. Sex autem breuiſſime circa
hanc regionem exequitur.

P rimo aſſignat quandam proprietatem elementaris regionis, quod ni-
mirum continuæ alterationi exiſtit peruia, id eſt, dans locum, & aditum altera
tionibus, quæ in ipſa fiunt. Nomine vero alterationis intellige omnem tranſmu
tationem naturalem, vt generationem, corruptionem, augmentationem, dimi-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer