Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Comment. in 1. Cap. Sphæræ
[figure]

I n prioti figu-
ra hic appoſita e-
xemplum habes,
ſphærę rectæ: In
poſteriori, verò
ſphæræ obliquæ.
Manifeſte autem
vides in ſphæra
recta axem mun-
di coincidere cum
Horizonte, cum
ab eo non diſte-
rat: ac proinde vtrumque polum in Horizonte iacere. In obliqua verò axem mun
di ab Horizonte differre, ac propterea vnum polum ſupra Horizontem eſſe exal-
tatum, alterum verò ſub eodem depreſſum.


V niversalis autem mundi machina in duo diuiditur, in
ætheream ſcilicet, & elementarem regionem.

44. COMMENTARIVS.

T raditvrvs , iam auctor in hac tertia capitis parte formam totius
mundi, diuidit prius vniuerſam mundi machinam in duo. Videlicet in regionẽ
elementarem & ætheream, ex quibus tanquam partibus tota mundi machina cõ
flatu. In qua diuiſione Mundi machina capitur pro congerie, & coagmentatio-
ne omnium coporum ſuperiorum, & inferiorum. Eſt enim mundus perfecta, &
abſoluta omnium rerum congeries, & ornamentum. Vnde à Grecis ϰόσμος di-
citur ab ornatu. Quem duabus definitionibus Ariſtoteles in libello de mũdo cap.
2. (ſi tamen Ariſtotelis eſt libellus) deſcribit, quarum prior hæc eſt. Mundus eſt
compages conſtans ex cœlo, terra, & reliquis naturis, quæ in his continentur, po-
ſterior autem ita habet. Mundus eſt corporum ordinatio, & diſtributio, quæ à
Deo, & propter Deum conſeruatur.

M vndvm quidam philoſophi æternum putauerunt, ſine prineipio, ac
fine, vt Ariſtoteles, eius\'que ſectatores non pauci, Plinius quoque li. 1. naturalis hi
ſtoriæ cap. 1. idem ſentit, cum dicit, [ Mundum, & hoc, quod nomine alio cœlum
appellare libuit, cuius circumflexu teguntur cunsta, numen eße credi par eſt, æter-
num, immenſum, neque genitum, neque interiturum vnquam.
] Fide, tamen catho
lica docet mundum incepiſſe, creatum\'q; fuiſſe: atque conditum a Deo Opt. Max.
ex nihilo, ſolo verbo, vt eſſet domicilium humanæ naturæ, in qua ipſe innoteſce-
re, & conſpici voluit. Vt legimus cap. 1. Geneſ. Immo & Plato in Timæo tradit,
Deum eſſe mundi opificem. Rurſus nonnulli philoſophi, inter quos fuit Demo-
critus, innu merabiles eſſe mundos cenſebant, alios extra alios, quaſi pilas, ſeu glo
bos. Eſt enim forma mundi rotunda, & globoſa, vt poſtea dicetur. Quod cum A-
naxarchus Democriti diſcipulus Alexandro Magno retuliſſet, ingemuiſſe fertur,
Alexander dicens: Heu me miſerum, qui ne vno quidem adhuc potitus ſum. Ari
ſtoteles tñ & Theologi noſtri ſentiũt, vnũ duntaxat eſſe mundũ, quamuis Deus.
Opt. Max. infinitosmũdos ſua potẽtia abſoluta ſcđm Theologos poſſit ꝓducere.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer