Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.

Aequinoctialis, nullo modo cũ ſecet, quare nec ad rectos, nec ad obliquos angu-
los, tamen alter polorum ipſis maxime extollitur: alter verò maxime deprimitur:
Vnde ex hac parte maxime obliquam ſphæram habere cenſendi erunt. Non de-
ſunt tamen, qui eos in ſphæra recta habitare aſſerant, quod eorum Horizon non
efficiat obliquos angulos cum Aequinoctiali. Verum hoc eodem argumẽto con-
cludetur, eos non in ſphæra recta degere, quoniam eorum Horizon non conſti-
tuit angulos rectos cum Aequinoctiali, ſed omnino cum eo coincidit. Quare meo
iudicio rectius cum auctore dicemus, eos in ſphæra obliqua habitare, quia ſaltẽ
vna cauſa ſphæræ obliquæ illis congruit, nulla autem ſphæra rectæ. Quod etiam
indicant definitiones aliorum traditæ de ſphæra recta, & obliqua.

O rigo autem, & cauſa huius diuiſionis ſpęræ in rectam, & obliquam eſt
rotunditas terrę. Cum enim vt ſuo loco demonſtrabimus, terra ſit rotunda, fit, vt
ſitus polorum, & totius ſphęrę mutetur in diuerſis terrę partibus, ita, vt homines
verſus alterum polorum procedẽtes ſemper eum magis, ac magis eleuatũ intueã
tur; Quod non accideret, ſi terra eſſet plana. Præteria, quoniam vbicunque ho-
mo fuerit, & in quacunque orbis terreni parte extiterit, ſemper videt mediam par
tem cœli, ſecluſis montium, & vallium impedimentis, vt à Ptolomæo, Alphraga
no, & alijs Aſtronomis varijs eſt phænomenis compertum, quam quidem medie
tatem viſam a non viſa dirimit Horizon; Efficitur, vt in qua regione vnus polus
in Horizonte iacet, alter etiam in eodem exiſtat. Item quantum alter polorum
ſupra Horizontem attollitur, alter quoque tantum ſub eodem deprimatur; Aliàs
aut plus, aut minus, quàm medietatem cœli cõſpiceremus, cum poli per dimidiã
cœli partem à ſe inuicem diſtent, nempe, qui per diametrum mundi opponantur.
Quare neceſſe eſt, vt homo in aliqua magna campi planitie cõſtitutus habeat, aut
vtrumque mundi polum (remotis omnibus impedimentis mõtium, ac vallium)
in Horizonte iacentem, quãdò nimirum Horizon per mundi polos incedit, aut
vnum eleuatum, & alterum depreſſum, quando videli cet Horizon per polos mũ
di minime tranſit. Ex his igitur omnibus euidenter conſtat ratio diuiſionis ſphæ
ræ in rectam, & obliquam.
D icta eſt ab Auctore prior illa diuiſio, qua diſtribuitur ſphæra cęleſtis in
nouem ſphæras, eſſe ſecũ dum ſubſtantiam, quoniam eſt diuiſio ſuperioris in ſua
inferiora, nempe cœli in cęlos particulares: non ſecus, ac ſi diuideremus animal
in hominem, leonem, equum, & cætera animalia. Vel certe, quia eſt diuiſio To-
tius in inas partes integrantes, nempe totius regionis cœleſtis in cœlos ſingulos,
ex quibus ipſa conflatur, non aliter, quàm ſi diuideretur homo in caput, pectus,
crura, brachia, & cætera membra, ex quibus conftituitur, Poſterior autem hæc di
uiſio ſphærę in rectam, & obliquam ſphęram uocata eſt ſecũdum accidens, quia
in ea non diuiditur ſphæra in ſibi eſſentialia, ut in priori, ſed in accidentalia, quę
nimirum illi accidunt, habita ratione eorum, qui in ſphæra uitam degunt. Dici-
tur namque ſphæra recta, uel obliqua reſpectu habitãtium ſub ipſa, quod quidẽ
accidit ſphęræ. Tam enim eſſet ſphæra, ſi nullus in ea habitaret, quam nunc eſt;
non eſſet autem recta, uel obliqua, quoniam nullus eſſet Horizon, quem degẽtes
in terra ſolum conſiderare conſueuerunt. Eſt igitur diuiſio hæc ſimilis illi, qua di
uideretur animal in album, nigrum, &c. quam quidem conſtat eſſe diuiſionem
ſecundum accidens.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer