Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Comment. in 1. Cap. Sphæræ

Aequinoctiali degunt, dici rectam; Vel, quia neuter poloiũ magis altero illis ſu-
pra Horizontem eleuatur: Vel, quoniã illorum Horizon interſecat Aequinoctia,
lem, & ab eodem interſecatur ad angulos rectos ſphęrales.

N inc factum eſt, vt quidam ſpęram rectam definierint, dicentes, Eam eſ-
ſe, in qua vterque polus inſiſtit, & innititur Horizonti, vel, in qua A equinoctia-
lis, (qui medium inter polos locum exacte obtinet) cum Horizonte rectos con-
ſtituit angulos ſphęricos, vel, in qua vterque polus in Horizonte iacet, & Ae-
quinoctialis ſupra verticem capitis directe eminet, vel, in qua Horizontem vter-
que polus contingit. Sphæram rectam ſortita eſt magna pars Africæ, & Indię
occidentalis, nempe ca pars, quę Peru dicitur; Inſulæ quoque Moluccæ, Inſula
Taprobana, & Inſula D. Thomæ. Nulla autem pars Europæ recte ſphæræ eſt
ſubiecta.

I lli vero dicuntur, & c. ] Sphæram obliquam, inquit, illi habent, quicunque
citra, vel vltra Aequinoctialem habitãt. Subiungit deinde cauſam, cur nam his di
catur obliqua ſphęra: quoniam videlicet alter polorum ſemper ſupra Horizon-
tem attollitur, alter verò ſemper deprimitur; Vnde obliquum videtur ſitum habe
re ſphęra: Vel certe, quoniam illorum Horizon artificialis interſecat Aequino-
ctialem, & ab eodem interſecatur ad angulos obliquos, & inęquales.

A ppellat Horizontem ſphæræ obliquæ arteficialem; eam fortaſſis ob cau
ſam, quod admodum variabilis exiſtat, & nõ naturaliter ſphęram diuidat. Solus
enim Horizon ſphęræ rectæ, cum tranſeat per vtrũque mundi polum, videtur per
ſeſe, & quodãmodo naturaliter ſphęram diuidere. Nam hoc pacto ſortitur ſphæ-
ra directũ, & proprium ſitum, neque talis Horizõ vn quam variari, poteſt, vt ali
qui habere poſſint Horizontem magis rectum, alij minus rectum. At verò in Ho
rizonte ſphęrę obliquæ, cum non tranſeat per polos mundi, ſed ſupra ipſum ſem
ꝑ alter attollatur, alter ſub ipſo deprimatur, obliquæ videtur collocari ſphæra, &
non naturaliter. Accedit etiam, quod Horizon ſphæræ obliquæ pro arbitrio, &
voluntate hominum habitantium in terra variabilis propemodũ infinitis modis
exiſtit. Quo enim magis ad polum quis accedit, ego magis obliquum Horizontẽ
habeat neceſſe eſt. Quare non immerito Horizon obliquæ ſphęræ quodammo-
do artificialis appellari poteſt, vt diſtinguatur ab Horizonte ſphæræ rectæ, qui
quaſi naturalis eſt ipſi ſphæræ Cũ enim in ipſo vterque mundi polus exiſtat, vi-
detur naturaliter in ipſo ſphæra moueri.


O bliqvam Sphæram alij definiunt dicentes, cam eſſe, in quę alter polorũ
mundi ſupra Horizontem eleuatus eminet, alter infra Horizontem decumbit, &
ſubdit: Vel, in qua Aequinoctialis cum Horizon tem angulos efficit, & confor-
mat obliquos, obtuſum quidem eum, qui polum exaltatum reſpicit, acutum vero
qui ad polum vergit occultum. Sphæram obliquam nacti ſunt omnes inhabitan
tes Europam, vt ſunt Hiſpani, Galli, Itali, Germani, Græci, Poloni, & maior pars
Africæ, & Indiæ occidental is, nec non tota Aſia.
N on ſolum Sphæra, verum etiam orbis, ſeu Mundus, Item Horizon, Fi-
niensue, ſeu Finitor ab auctoribus dici ſolet rectus & obliquus. Solent nam\'que
dicere, Germanos, Italos, Gallos, & Hiſpanos habitare in orbe obliquo: Pari ra-
tione Horizontem, ſeu Finitorem, mundum, vel ſphęram illos habere obli-
quam, &cæt.

Q vod ſi quis interroget, qualem ſphæram dicantur habere ij, qui dire-
cte ſub polis habitant; reſpondendum erit, eos, ex auctoris ſententia habere
ſphæram obliquam. Nam licet corum Horizon, cum ſit idem prorſus, qui

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer