Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Comment. in 1. Cap. Sphæræ

S ecvndvm accidens autem diuiditur in ſphæram rectam, &
ſphæram obliquam. Illi autem dicuntur habere ſphæram rectam, qui
manent ſub Aequinoctiali, ſi aliquis ibi manere poſſit. Et dicitur eis re-
cta, quia neuter polorum magis altero illis eleuatur Vel quoniam eorum
Horizon interſecat Aequinoctialem, & interſecatur ab eodem ad angu-
los rectos ſphærales. Illi vero dieuntur habere ſphæram obliquam, qui-
cunque habitant citra Aequinoctialem vel vltra. Illis enim ſupra Ho-
rizontem alter polorum ſemper eleuatur, alter verò ſemper deprimitur:
Vel quoniam illorum Horizon artificialis interſecat Aequinoctialem,
& interſecatur ab eodem ad angulos impares, & obliquos.

42. COMMENTARIVS.

D ividit iam ſphęram ſecundum accidens in ſphęram rectam, & obliquam.
Sed quoniam ea, quæ in hac diuiſione dicuntur, & quæ deinceps ſequuntur, intel
ligi non poſſunt, niſi prius qui iam circuli ſphærę cognoſcantur, quorũ in ſequen
tibus frequenter fiementio; operæpretium me facturum puto, ſi breuiter, & gene
ratim circulos ſphęræ explicauero, plura de illis, eorum\'que officijs, nominibus\'q;
in 2. capit. diſputaturus, vbi de eiſdem diſſerit auctor: Nunc enim tantum rudi
minerua vocabula circulorum exponam.

43. DE CIRCVLIS SPHAERAE.


CI rcvli ſphæræ ſunt 10. quorum hęc ſunt nomina. Aequino-
ctialis, Zodiacus, Colurus ſolſtitiorum, Colurus æquinoctiorum,
Meridianus, Horizon, Tropicus Cancri, Tropicus Capricorni, Cir
culus arcticus, & circulus antarcticus. Priores ſex, maiores dicun
tur, ſiue maximi, poſteriores quatuor, minores, ſiue non maxi-
mi. Maior circulus dicitur is, qui idem centrum cum ſphæra obti
net, ipſam\'que ſphæram in duo hemiſphæria æqualia diuidit: Minor verò circu-
lus appellatur ille, qui diuerſum centrum a ſphæræ centro poſſidet, ſphæram\'que
in duo ſegmenta inæqualia partitur. Cæterum quilibet circulus ſphæræ, ſiue ma
ior, ſiue minor, duos dicitur habere polos, circa quos, ſi moueretur, vniformiter
ferretur. Immo ex polis ipſis omnes circuli in ſuperficie ſphærę deſcribuntur.
Eſt enim polus cuiuſlibet circuli ſphęrę, punctum illud in cõuexa ſuperficie ſphę
rę, a quo omnes lineæ rectę ad circunferentiam circuli ductę ſunt æquales. Nam
cum ex polo circuli circunferentia deſcribatur, neceſſe eſt, vt polus æqualiter re-
cedat ab omnibus punctis illius circunferentiæ.

A eqvinoctialis circulus in ſphæra dicitur ille maior, qui ex mundi
polis eſt deſcriptus, æqualiter\'que ab vtroque polo mundi ſecundum omnes ſui
partes remouetur.


Z odiacvs circulus eſt quoque maior, deſcriptus ex polis diſtantibus à
mundi polis quarta parte, & inſuper nonageſimæ vnius quadrantis, hoc eſt, par-
tibus 47. ex 80. in quas quadrans diuidi inteli igitur, qui ſecat æquinoctialem,
ſecatur\'que viciſſim ab eodem in duas medietates, oblique tamen; ita vt Zo-
diacus ab Aequinoctialem ſit inclinatus, vnaque medietas vergat ad ſepten-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer