Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.

286. COMMENTARIVS.

A git iam de paſſionibus quibuſdã planetarũ, videlicet de ſtatione plane
tarum, directione, & ritrogradatione. Dicit itaque, ſi ducantur duæ lineæ re-
ctæ à centro terræ contingentes epicyclum, una ex parte orientis, altera uero
ex parte occidentis, puncta illa contactus dicuntur ſtationes, punctum quidem
ex parte orientis, ſtatio prima ex parte autem occidentis, ſtatio ſecunda. Pla-
neta igitur in alterutra illarum ſtationum exiſtens dicitur ſtationarius, quia tũc
videtur nobis planeta in ſuo epicyclo quodammodo ſtare, & non mutare lo-
cum in Zodiaco ad motum eius in epicyclo, quoniam tunc vel aſcendit, vel
deſcendit. Quod ſi ſtationem ſimpliciter intelligere velimus, ita vt intelliga-
mus punctum epicycli, in quo cum planeta exiſtit, talem inter ſe proportionem
habent motus eccentrici, & motus epicycli, ut omnnino in eodem zodiaci lo-
co planeta uideatur conſiſtere, fiet hoc paulo infra illa puncta contactus, ut
in Theoricis explicatur. Arcus deinde epicycli, inquit, ſuperior inter duas ſta-
tiones interceptus, dicitur directio planetæ, planeta\'que in eo exiſtens directus
vocatur, quia tunc mouetur ſecundum ſucceſſionem, & ordinem ſignorũ, hoc
eſt, ab occaſu in ortum, puta ab ♈, in ♉, ex ♉, in ♊, &c. Arcus vero inferior
dicitur retrogradatio, planeta\'que ibi conſtitutus nuncupatur, retroga dus quia
incedit tunc contra ſignorum ſucceſſionem, ac ſeriem, id eſt, ab ortu in occa-
ſum, nempe ex ♈, in ♓, ex ♓, in ♒, &c. Quæ omnia intelligenda ſunt in pla-
netls habentibus epicyclum, excepta Luna, ita vt in Sole, ac Luna hæc locũ non
habeant. Nam planetarum epicycli, Luna dempta, mouentur in parte ſupe-
riori ſecundum ſucceſſionem ſignorum, in inferiori autem contra ſignorum
ſeriem. Lunæ autem epicyclus è contrario mouetur contra ſucceſſionem ſigno
rum in parte ſuperiori, ſecundum vero ſeriem ſignorum in parte inferiori. Vn
de deberet Luna dici directa, quando eſt in inferiori parte epicycli, quia ibi mo
uetur ſecundum ſeriem ſignorum, retrograda vero in ſuperiori parte eiuſdem
collocata. Veruntamen Luna neq; dicitur directa, neq; retrograda, ꝓpter velo
cem motum ipſius in eccentrico. Mouetur. n. Luna ad motum centri epicycli
in ſuo diferente velociſſime ab occaſu in ortum. Vnde dici nou poterit ſtatio-
naria, neque directa, neque retrogada, quia motus centri epicycli in deferente
vincit motum propriũ epicycli: Dicitur tamen in parte epicycli inferiori cõſti-
tuta velox, & in ſuperiori, tarda, q\~m ibi geminatur quaſi eius motus ab occaſu
in ortum, hic vero quodammodo retardatur, ut in Theoricis erit perſpicuum.

287. DE ECCLIPSI LVNAE.

C vm autem ſit Sol maior terra, neceße est, quod medietas ſphæ-
ræ terræ a Sole ſemper illuminetur, & umbra terræ extẽſa in aere tor-
natilis minuatur in rotunditate, donec deficiat in ſaperficie circuli, ſigno
rum, inſeparabilis a Nadir Solis. Eſt autẽ Nadir Solis, punctus directe

oppoſitus Soli in Firmamento. Vnde cum in plenilunio Luna fuerit in ca
pite uel in cauda Draconis ſub Nadir Solis, tunc terra interponetur
Soli, & Lunę: Et conus vmbræ terræ cadet ſuper corpus Lunæ. Vnde cũ

Luna lumen non habeat niſia Sole in rei ueritate deficit a lumine. Et eſt
eclipſis generalis in oĩ terra, ſi ipſa fuerit in capite, uel cauda Draconis
directe: Particularis uero, ſi fuerit ꝓpe intra metas determinatas ecli-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer