Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.
vnum propriũ in ſuo ecccntrico, in quo ſingulis diebus conficit min. 59. & ſec. 8.
ferme. Vnde ille eccentricus orbis appellari ſolet Deferens Solem, quia ad mo
tum illius Sol defertur ſub Ecliptica ab occaſu in ortum. Alterum deinde mo-
tum habet tardiſſimum, quo mouetur ad motum totius cæli Solis ab occaſu in
ortum in 100. annis grad. 1. iuxta Ptolemæum; At ſecundum Alphonſum in
200. annis grad. 1. min. 20. Et quia hoc motu duo illi orbes eccentrici ſecun-
dum quid deferunt augem Solis, & oppoſitum augis ad alia, & alia puncta Ecli
pticæ, licet tardiſſime, dicti ſunt ab Aſtronomis Deferentes augem Solis. Eſt
autem hoc tempore Aux Solis in 2. fere grad. ♋. & oppoſitum eius in 2 grad.
♑. Ex his igitur duobus motibus, inquit, colligitur annuus motus Solis, Verũ
conſtitutio horum trium orbium Solis, & eorum motus, plenius explicari ſo-
lent in Theoricis Planetarum.
Q vilibet autem Planeta, præter Solem, tres habet cir-
culos ſcilicet Aequantem, Deferentem, & Epicyclum. Aequãs qui-
dem Lunę eſt circulus concentricus cum terra, & est in ſuperficie E-
clipticæ. Eius vero Deferens eſt circulus eccentricus, nec eſt in ſuper
ficie Eclipticæ, immo una eius medietas declinat verſus Septentrionem
altera uerſus Austrum. Et Deferens Aequantem interſecat in duo-
bus locis: Et figura interſectionis appellatur Draco, quoniam lata est
in medio, & angustior uerſus finem. Interſectio igitur illa, per quam
Luna mouetur ab Auſtro verſus Aquilonem, appellatur caput Dra-
conis. Reliqua vero interſectio, per quam mouetur à ſeptentrione in
Auſtrum, dicitur Cauda Draconis.

D eferens quidem, & Aequans cuiuslibet planetæ ſuntæqua
les. Et eſt ſciendum, quot tam Deferens quàm Aequans. Saturni, Iouis,
Martis, Veneris, & Mercurij ſunt eccentrici, & extra ſuperficiem Ecli
pticæ, & tamen ipſi ſunt in eadem ſuperficie.

Q vilibet etiam planeta, præter Solem, habet Epicyclum
eſt autem Epicyclus circulus paruus, per cuius circumferentiam de-
fertur corpus planetæ, & centrum Epicycli ſemper defertur in cir-
cunferentia Deferentis.

284. COMMENTARIVS.

S ecvndo agit de orbibus, & minoribus aliorum planetarum di cens
quẽlibet illorum habere tres circulus, Aequantem ſeilicet, Deferentem, &
Epiciclum. Aequens quidem Lunæ eſt circulus concentricus cum terra, eſtque
in ſuperficie Eclipticæ. Dicitur autem hic circulus Aequans Lunæ, quia, vt ex
Theoricis conſtat, ex motu huius cognoſcitur adæquate ac præciſe verſus mo-
tus Lunę. Deferens autem Lunæ eſt circulus ſimpliciter eccentricus, ſicut So-
lis, hoc vno dempto, quòd hic Eccenrricus non eſt in ſuperficie Eclipticæ, vc
lut ille Solis, ſed vna eius medietas ab Ecliptica verſus Septentrionem, altera
vero verſus Auſtrum declinat. Vnde efficitur, vt Luna per hunc circulum dela-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer