Comment. in iiij. Cap. Sphæræ
propinquior fuerit terræ, eo, maiorem pertranſire vmbram, eo autem minorẽ,
quo longius à terra receſſerit; atque adeo eclipſes fieri inæquales, quoad magni
tudinem, ac durationem. Verum hæc minor, maiorve diſtantia Lunæ ã terra
in eclipſi Lunari tribui nullo modo poteſt eius Eccentrico. Ratione enim Ec-
centri ci Luna in omni eclipſi tam Solari, quàm Lunari eandem habet à terra
diſtãtiam; propterea quòd Luna (ut in eius Theorica declarabitur) tam in con-
iunctionibus eius cum Sole, quàm in oppoſitionibus (Fit autem omnis eclipſis
Solis in aliqua coniunctione, & eclipſis Lunæ in oppoſitione aliqua) ſemper
in Auge ſui Eccentrici exiſtit. Confugiendum igitur eſt ad Epicyclũ. Sic enim
ſine magno labore tuebimur hanc inæqualitate eclipſium Lunariũ, licet lumi-
naria ambo eundẽ ſitũ habeant, quoad caput, & caudã Draconis, æqualiter\'que
ſemper Sol à terra diſtet, & Luna in Auge ſui Eccentrici exiſtat. Nam in una
eclipſium poteſt Luna eſſe in puncto Epicycli terrę proximo, in alia vero in
puncto remotiſſimo à terra. Vnde maior prior eclipſis, longioriq; tempore
durabit, quàm poſterior: quia in illa pertranſit Luna maiorẽ umbram terrę, iu
hac autem minorem. Exemplum habes in propoſita hac figura, in qua ABCD.
[figure]
refert, Eccenricum Solis; F I G L, Eccentricum, qui centrum Epicycli Lunæ de-
fert: FHGK, Eclipticam, quæ Eccentricũ Lunæ ſecat in punctis F, & G, quorum,
F, v.g. caput Draconis, at G, cauda Draconis nominatur: A, eſt Sol in capite
Draconis exiſtens, E, terra, & G, centrum Epicycli in cauda Draconis exiſtens,
&c. Quod ſi quis dicat, hinc ſequi, non recte nos ſupra ex Eclipſibus collegiſſe,
dari Eccentricum Solis, quandoquidẽ, vt hic diximus, maior & minor ecclipſis
per Epicyclum fieri poteſt: occurrendum eſt, Epicyclum Lunæ ſatis non eſſe.