Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.

in ſole reperiri deberet quod falſum eſt. Mouetur enim ſemper eadem tardita
te, dum eſt in Auge, dũ vero in Augis oppoſito eſt, eadem celeritate,) ita facilli
mo negotio eam tuebimur, ſi in Epicyclo Lunã moueri ponamus, & in Eccẽtri
co, vt ex ſnperiori figura conſtat. Si. n. Eccentricus Lunæ ſecundũ ſignorum ſuc
ceſſionem moueatur, (vt re uera mouetur) hoc cſt, ab ♈, in ♉, & à ♉, in ♊, &c.
nempe in dicta figura ex C, in B, & ex B, in E, &c. Epicyclus autem eiuſdem fe
ratur in ſuperiori quidem parte (vt in eius Theorica oſtenditur.) contra ſucceſ-
ſionem ſignorum, motu uidelicet motui Eccentrici contrario, puta, ex G, in H,
ſumendo Epicyclum ſuperiorem in figura, uel ex H, in G, ſumẽdo inferiorẽ; In
parte autem inferiori Epicycli ſecundum ſignorũ ſucceſſionem, quemadmodũ
& Eccentricus, nempe in Epicyclo ſuperiori nominatæ figuræ ex H, in I, at in
inferiori, ex I, in H; perſpicue intelligitur, Lunam, dum reuoluitur in ſuperiori
parte Epicycli ferri tardius, cum contra motũ Eccentrici vehatur: in parte verò
inferiori incitatius, cum geminetur quodammodo eius motus verſus eandẽ par
tem. Accedit etiam, quòd Luna in ſuo Eccenrrico regulariter mouetur circa cẽ-
trum terræ (vt in eius Theorica cum Ptolomæo demõſtrabimus (vnde ſine Epi
cyclo rationem huiuſce tarditatis, velocitatis\'q; reddere non poſſumus. Hæc va
rietas in aliis etiam planetis, præter Solem, notata eſt ſuo modo. Vnde & ipſi in
Epicyclis reuoluentur. Cæterum multo euidentius in ſuperioribus tribus plane
tis Marte, Ioue, & Saturno, nec non in Mercurio, ac Venere, Epicyclus inuen-
tus eſt. Hi enim planetæ nunc progredi in Zodiaco à partibus occidnetalibus
verſus orientales cernuntur, nunc uero retrocedere a partibus orientalibus uer-
ſus occidentales. Dum enim ſunt in ſuperiori parte Epicycli, voluuntur ſecun-
dum ſucceſſionẽ ſignorũ, quemadmodũ & in Eccentrico: Vnde incitatur eorũ
motus ab occaſu in ortũ, & ſic progredi vidẽtur; ita vt ſi v.g. aliquis illorum eſt
in gr. 1. ♌, mox futurus ſit in gra. 2. deinde in 3. &c. Dum vero in parte Epicy-
cli inferiori verſantur, cientur contra ſignorũ ſucceſſionẽ, hoc eſt, contra motum
quem Epicyclus habet in Eccentrico; atque ita retrogredi videntur, ita vt, ſi v.g.
illorum quiſpiam in grad. 4. ♌ verſatur, mox futurus ſit in grad. 3. deinde in 2.
&c. quæ omnia clarius explicabũtur in Theoricis. Cur vero retrogradatio hæc
in Luna non appareat, cum tamen in ſuo Epicyclo in diuerſas creatur partes, &
diſſimiles, in cius Theorica oſtendemus. Itaq; cum hæc apparentia nullo modo
ſine Epicyclo, facillime autem, illo poſito, defendi poſſit, vt ex dictis conſtat, ve
riſimile erit, quemlibet planetam, Sole excepto, in Epicyclo moueri.

III. V eteres ac diligentes aſtrorum obſeruatores conſiderarunt ali-
quando duas eclipſes Lunares, Sole, & Luna in eodem ſitu in vtraque manen-
tibus, puta Sole in capite Draconis, & Luna in cauda, exiſtente\'q; Sole in vtra-
que in eodem loco Eccentrici, ita vt in vtraque eandem â terra diſtantiam ha-
buerit, atque adeo eandem vtrobique vmbram terra proiecerit; inueneruntque
alteram eclipſium longiori tempore duraſſe, quam alteram. Cuius quidem
inæqualitatis cauſa Eccentrico ſoli tribui non poteſt. Maior enim, vel minor
duratio eclipſis accidit ob ingreſſum Lunæ in maiorem, vel minorem um-
bram terræ: At tunc in vtraque eclipſi eadem ſemper fuit umbra terræ, cum
Sol ponatur æqualiter a terra in utraque remotus. Oportet igitur Lunam ip-
ſam in altera eclipſium minus remotam fuiſſe à terra, in altera vero magis.
Nam cum terræ vmbra porrigatur in conum, quod terra minor ſit, quàm Sol,
fit, vt quo propinquior terræ fuerit umbra, eo latior ſit, quo vero remo-
tior à terra, eo anguſtior, & minus lata. Ex quo fit, Lunam, quo

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer