Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Comment. in iiij. Cap. Sphæræ

centrici, quàm in op poſito Augis. Immerſus igitur erit intra craſſitiem Eccen-
trici Epicyclus, ad cuius motum planeta reuoluatur. Ita enim nullo labore præ
dictæ diuerſitatis cauſam reddemus. Sit enim Zodiacus, cui centrum idem cum
centro mundi ſit A; Eccentricus vero deferens planetam ſit BCDE, cuius cen-
trum F, à mundi cenrro diuerſum, Aux Eccentrici ſit B, & oppoſitum Augis D.

[figure]
Quod ſi Luna v.g ſolum in hoc Ec-
centrico moueretur, proculdubio in
Auge B, remotiſſima ſemper à no-
bis cerneretur, & minima: In op-
poſito vero Augis D, propinquiſſi-
ma nobis, & maxima perpetuo ap-
pareret. Cuius contrarium accidere
deprehenſum eſt ab Aſtronomis. At
poſito Epicyclo G H I, in quo
planeta affigatur in puncto H, vel
I, liquido conſtat, Lunam, (quod
de alijs etiam planetis intelligas.)
quamuis in Auge Eccentrici, uel
oppoſito Augis extiterit, tamen
quia tunc reperitur v.g. in Epicy-
clo ad punſtum G, remotiorem à
nobis apparere, qàm cum in Epi-
cyclo ad punctum I, extiterit. Sed dicet fortaſſe aliquis, fruſtra conceſſos eſſe
Eccentricos, ſi per Epicyclum tueri poſſumus, planetas modo à terra eſſe remo
tiores, modo minus diſtantes: Cui reſpondendum eſt, quemadmodum per ſo
lum Eccentricum hæc apparentia defendi non poteſt, vt diximus, ita quoque
eandem per ſolum Epicyclum defendi non poſſe. Compertum namque eſt
a Mathematicis, Lunam v.g. exiſtentem in puncto Epicycli G, à terra remotiſ-
ſimo, non ſemper eandem à terra habuiſſe diſtantiam, neque eiuſdem ſemper
apparuiſſe magnitudinis. Quod idem accidere cognouerunt, dum Luna in
puncto Epicycli I, terræ proximo exiſtebat. Idemque in alijs planetis obſer-
uarunt. Neceſſe igitur eſt, Epicyclum deferri in orbe Eccentrico, non autem
in concentrico, vt tanta diuerſitas locum inueniat. Quare non fruſtra in pla-
netis, præter Epicyclum, Eccentricus conſtituitur, cum vterque orbis neceſſa
rius ſit, vt prædictam apparentiam tueamur. Vidi ergo certe paucis annis ela
pſis Martem tanta magnitudine, vt duplo tunc maior cœlo ſereniſſimo appa-
reret, quàm alio tempore, & multi mirarentur exiſtimantes, nouum in cœlo ſy-
dus effulſiſſe. Quod idcirco dixerim, vt ſtudioſus lector videat, tam illuſtrem
eſſe hanc apparentiam de magnitudine planetarum, quæ ſine Eccentricis &
Epicyclis defendi non poteſt, vt ſponte ſeſe oculis noſtris interdum obijciat ſi-
ne miniſterio inſtrumentorum.

II. O mnes planetæ, præter Solem, exiſtentes in Auge Eccentrici, quam-
uis exſe ibi tardius moueantur reſpectu centri terræ, vt ſupra de Sole eſt di-
ctum, tamen aliam ad huc ibi deprehenſi ſunt habere irregularitatem. Nam Lu
na v.g aliquando velocius in Auge, aliquando tardius viſa eſt moueri. Idem
que in Augis oppoſito compertum eſt; ita vt Luna aliquando in zodiaco per-
currat vno die ferme grad. 15. alio vero die tantum grad. 11, Quod quidem
ſicut per ſolum Eccentricum defendi nequit, (alias namque eadem apparentia

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer