Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.

roem vim habuit, ut ingenue aſſeruerit lib. 2. de cælo, comm. 32, Fortaſſe non
alia via defendi poſſe hanc apparentiam de Eclipſi Lunari, quàm per orbẽ Ec-
centricorum, quod tamen alibi negauit. Ecce aliam inconſtantiam Auerrois.

IIII. In Luna, Mercutio, & Venere non ſemper ab Aſtronomis inuenta eſt
eadem diuerſitas aſpectus, ſed modo maior, modo minor, etiamſi planeta eun-
dem ſitum habuerit: ita vt in Luna v.g. aliquando diuerſitas aſpectus compre-
henderit grad. 1. min. 6. aliquando uero tantummodo gra. 0. min. 50. vt ait Gen
ma Friſius non ignobilis ſcriptor inter recentiores, & hoc, Luna habente ean-
dem altitudinem ſupra Horizontem. Neceſſe igitur eſt, planetam modo altio-
rem fieri reſpectu centri terræ, modo humiliorem. Quando enim planeta eſt
humilior, hoc eſt, terræ propinquior, maiorẽ admittit aſpectus diuerſitatẽ, quã-
do vero ſublimior à terra fertur, minorem: dummodo tam ibi, quàm hic eandẽ
habeat ſupra Horizontem altitudinem, vt ſu pra demonſtrauimus cap. 1. cum
de ordine ſphærarum cæleſtium diſputaremus, & perſpicuè etiam apparet in
hac præſenti figura, in qua ad ſiniſtram aſtrũ
modo remotius à terra, modo propinquius ter
rę, eandem habet altitudinem reſpectu lineę re
ctę ductę ex centro mundi per centrum aſtri,
hoc eſt, eandem altltudinem veram, ſiue eun
dem locum verum: Ad dextram uero aſtrum
nunc minus à terra diſtans, nunc magis, eandẽ
habet altitudinem reſpectu lineæ recte æductæ
ab oculo, ſeu ſuperficie terrę per aſtri centrum.
Non poteſt autem unum, idemqueaſtrum mo
do terrę propinquius fieri, modo ab eadem ab
eſſe longius, ſi in orbe concentrico feratur, ſed
[figure]

ſo lum, ſi in Eccentrico, vt ex dictis perſpicuum eſt. Non ergo ſine ratione A-
ſtronomi planetas in Eccentricis orbibus circumduci affimarunt. Hæ ſunt
quatuor apparentiæ, (relictis multis alijs) quibus merito Aſtronomi conten-
dunt perſuadere, planetarum ſphæras componi ex orbibus eccentricis, in qui
bus proprijs motibus deferantur ab occaſu in ortum. Quæ quidem eodem or-
dine probant, & conuineunt, in omnibus Planetis, vno excepto Sole, dari etiam
Epicyclos, in quibus ipſi planetæ reuoluantur, vt ex ijs, quæ iam ſequuntur, per
ſpicuum fiet.

I. P lanetae , Sole excepto, exiſtentes in Auge Eccentrici, id eſt, in
puncto eccentrici à terra remotiſſimo, non eodem ſemper modo ſe habent
ad terram. Nunc enim ſublimiores, nunc humiliores feruntur: Nunc (quod ex
primo ſequitur.) diametri eorum minores, nunc maiores; Planetæ denique ipſi
propterea modo minores, modo maiores apparent, minoremq; nunc ſuis dia-
metris portionem zodiaci abſcindunt, nunc maiorem: Idemq; prorſus contin-
git, planetis oppoſito Augis Eccentrici exiſtentibus. Hæc autem diuerſitas
ratione ſolius Eccentrici fieri non poteſt. Cum enim Aux Eccentrici ſemper
ſit in eadem diſtãtia à terra, planeta in Auge exiſtens ſemper eodem modo ap
pareret, quoad propinquitatem, & diſtantiam, magnitudinem, & paruitatem.
Idem\'q; accideret, planeta in oppoſito Augis exiſtente. Deberet namq; ſemper
planeta in Auge eſſe remotiſſimus à terra, & in Augis oppoſito propinquiſ-
ſimus, (ut in Sole experimur, qui ſolum in eccentrico orbe circumfertur.) cum
tamen aliquando remotior, aliquando propinquior appareat tam in Auge Ec
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer