Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.

ſtrabitur, at minor vmbra efficietur. Quæ omnia in propoſita figura ab oculos
ponuntur, in qua corpus luminoſum, & maius eſt A; opacum vero, ac minus B,
modo proprius ad A, accedens, modo magis ab eo diſtãs. Vides igitur, in propin
quiori diſtantia corpus luminoſum A, maiorem partem minoris corporis B, il-
luſtrare, & minorem efficere vmbram, quàm in maiori diſtantia, vbi idem cor-
pus luminoſum A, minorem partem minoris corporis B, illuminat, & maiorem
vmbram proijcit. Rurſus vides, ſi A, corpus maius ſit opacum. & B, minus lu-
minoſum, minorem partem corporis opaci A, illuminari à corpore luminoſo
B, propinquiori, & maiorem proijci vmbra, quàm a corpore B, remotiori. Ma-
ior enim tunc pars corporis A, illuminatur, & minor vmbra proijcitur, vt perſpi
cuum eſt in lineis tangentibus tam Solem, quàm Lunam.

H oc poſito, deprehenſum eſt à ſolertiſſimis Aſtronomis non ſemel, Lu-
minaribus, Sole ſcilicet ac Luna: in eodem ſitu manentibus, v. g. in capite, vel
cauda Draconis, (vbi neceſſe eſt exiſtere vtrumq; planetam vt eclipſis contin-
gat, vt inſra docebimus) ſeruata\'que eadem diuerſitate aſpectus, Eclipſes Solis
(quæ fiunt ex interpoſitione Lunæ inter noſtrum aſpectum, & Solẽ.) uno tem-
pore maiores fuiſſe, longiori\'q; tempore duraſſe, & in maiori portione terræ ap-
paruiſſe, maiorem\'q; partem Solis obſcuratam fuiſſe, quàm alio tempore. Hoc
autẽ fieri nullo pacto potuiſſet, niſi dicamus, duos illos planetas aliquando mi-
norem habuiſſe diſtantiam a terra, aut inter ſe, aliquando uero maiorem. Nam
quando Sol longius a Luna abeſt, tunc, ut dictum eſt, maior proijcietur umbra
in terra a Luna, quæ Sole minor eſt, & maior pars Lunæ a Sole illuminabitur.
Ex quo fit, tempore Eclipſis Solaris maiorẽ tractum terræ obſcurari, & longio-
re tempore Eclipſim durare. Contrarium uero continget, ſi Sol minorem a
Luna habuerit diſtantiam. Tunc enim minor umbra a Luna in terra efficietur,
& maior ipſius pars a Sole illuſtrabitur: ac proinde tempore eclipſis Solaris
minor terræ ſuperficies obſcurabitur, minori\'que tempore Eclipſis durabit. Vt
in proxima figura apparere poteſt, in qua corpus Solare ſit A, terra L, Luna
autem ſit B, modo remotior a Sole, & propinquior terræ, modo propinquior So
li, & longius a terra diſtans. Dum igitur duo hæc luminaria non poſſint mino-
rem, aut maiorem diſtantiam habere inter ſe, uel a terra, niſi in Eccentricis
moueri ponantur. (Si namque in concentricis ueherentur, eandem ſemper diſtã-
tiam haberent tum inter ſe, tum etiam a terra, ut patet.) rationi ualde conſenta-
neum eſt, dari in cęlis orbes eccentricos, in quibus planetæ moueantur, ut poſ-
ſint aliquando magis, & aliquando minus diſtare inter ſe, vel a terra, ac proin-
de ratio poſſit reddi illius inæqualitatis in Eclipſi Solari.

E t ut, quod ipſi quoque aliquando obſeruauimus hac in parte, in medium
proferamus, recitabo duas inſignes Eclipſes Solis, quæ meo tempore contige-
runt non ita pridem, quarum unam anno 1559. Conimbricæ in Luſitania cir-
ca meridiem obſeruaui, in qua interponebatur Luna directe inter uiſum, ac So-
lem, ita ut totum Solem non modico temporis interuallo contegeret, eſſent\'q;
tenebrę quodammodo maiores, quàm nocturnę. Neque enim, ubi pedẽ quis po
neret, uidere poterat, clariſſime\'q; ſtellæ in cælo apparebant, & (quod mirabile
erat) aues ex aere in terram, præ horrore tam terræ obſcuritatis, decidebant.
Alteram Romæ anno 1567. circa etiam meridiem conſpexi, in qua rurſus Lu-
na etſi inter uiſum, ac Solem interijciebatur, non totum tamen Solem obſcu-
rabat, ut in priori, ſed (quod nunquam fortaſſis alias euenit) relinquebatur
in Sole circulus quidam exilis undi\'que totam Lunam ambiens. Ex quibus

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer