Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.

Itaque ſi Sol in Eccentrico circa centrum F, ponatur regulariter moueri, per-
cur ret maiorem portionem H G K, in maiori tempore, quàm minorem I H K.
Eodem autẽ tẽpo
re reſpectu cen-
tri terræ E, ab-
ſoluit Sol ſemi-
circulum zodiaci
B A D, quo por
tionem Eccentrici
H G K, percurrit.
Et quo tempore
portionem Eccen-
trici K I H, peram
bulat, eodem alte
rum ſemicirculũ
zodiaci D C B,
permeat reſpe-
ctu centri terræ.
Nam cum Solẽ in
puncto Eccentrici
H, exiſtit refpe-
ctu centri terræ
E, in pũcto zodia
ci B, Et dum eſt in
puncto Eccentri-
ci G, apparet in

[figure]
puncto zodiaci A, Dũ deniq; eſt in pũcto eccẽtrici K, cõſpicitur è terra in pũcto
zodiaci D, adeo vt Sol cum portionẽ eccẽtrici H G K, percurrit, videatur è centro
terræ abſoluere femicirculũ zodiaci B A D: ac proinde reliquũ ſemicirculum zo
diaci D C B, videatur peragere, dum alterã portionem Eccentrici kIH, conficit.
Igitur maiori etiam tempore percurret Sol ſemicirculum zodiaci BAD, quàm
ſemicirculum DCB: ac propterea inęqualiter ſub zodiaco mouebitur, nempe tar
dius ſub ſemieirculo B A D, & velocius ſub ſemicirculo D C B. Rurſus ſi Sol
ponatur ſub zodiaco circa centrum mundi E, inæqualiter moueri; ita vt velo-
cius v.g. feratur circa punctum C, quàm circa punctum A, fiet, ut neceſſario cir
ca aliud centrum, & in orbe aliquo eccentrico regulariter cieatur. Quoniam
enim velocius ferri ponitur in ſemicirculo circa punctum C, quàm in ſemicir-
culo circa punctum A, conficiet illum minori tempore, quàm hunc: Igitur tẽpo
ribus æqualibus percurret portione Zodiaci inæquales, maiorem nimirum
circa C, quàm circa A Sit ergo L C M, portio maior, quàm Sol eodem tempore
percurrat, quo minorem portionem M A L. Ductis autem ex E, centro mundi,
ſeu Zodiaci, rectis E L, E M, abſcindantur inter ſe æquales E N, E O, quantæ
cunque, & iungatur recta N O, ad quam ex E, perpendicularis excitetur E F,
& in vtramque partem eijciatur vſque ad puncta A, C, in Zodiaco, Et quoniam
in triangulo E N O, latera E N, E O, æqualia ſunt, æquales erunt anguli N, O.
Suntautem, & angulirecti ad E, æquales & latera EN, EO, in triangulis EFN,
E F O: quæ rectis angulis opponuntur, æqualia Igitur. & latera F N, F O, æqua
lia erunt. Facto ergo F, centro, tranſibit cireulis G N I O, ex F, ad interuallum

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer