Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.
Clima-
ta.
Maxima
dies.
Altitudo
Poli.
Millia-
ria.
Denominationes
Climatum.
H. M. G. M.
Initium 15 15 43 30 212 Per Boriſthenem
ſſumẽ Sarmatiæ.
VI . Medium 15 30 45 24
Finis 15 45 47 15
Initium 15 45 47 15 185 Per Alphęos mõ
tes Sarmatiæ.
VII . Medium 16 0 48 40
Finis 16 15 50 30

O mnis itaque inter terminum initialem Climatum, & finalem
eorundem diuerſitas est trium horarum, & dimidiæ; Et ex eleuatione
poli ſupra Horizontem 37. grad. & 45. min. Sic igitur patet vniuſeuiuſ-
que climatis latitudo a principio ipſius verſus Aequinoctialẽ vſq; in fi-
nẽ eiuſdẽ verſus polum Arcticum; Et quod primi Climatis latitudo eſt
maior latitudine ſecundi, & ſic deinceps. Longitudo autem climatis po-
teſt appellari linea ducta ab oriente in occidentem, ęquidistans Aequino
ctiali. Vnde longitudo primi Climatis eſt maior longitudine ſecũdi, & ſic
deinceps, quod contingit propter anguſtiam ſphęræ. Spatium quoq; in-
ter principium primi Climatis, & finem ſeptimi eſt 2142. milliariorũ.

278. COMMENTARIVS.

C olligit quinque ex ijs, quæ dicta ſunt.

I. Differentiam inter maximum diem primi climatis in principio, & ma-
ximum diem ſeptimi climatis in fine eſſe Hor. 3. min. 30.

II . Exceſſum altitudinis poli in extremo ſeptimi climatis ſupra altitudinem
poli initio primi climatis comprehendere grad. 37. min. 45. Quæ perſpicua
ſunt ex dictis, & tabula præmiſſa.

III . Latitudinem primi climatis eſſe maiorem latitu dine ſecundi, & ſecun-
di latitudinem maiorem, quam tertij, &c. vt cernitur in prædicta tabula. Quod
autem mutatio vnius ſemihoræ in quantitate maximæ diei minus ſpatium re-
quirat in regione magis ſeptentrionali, quàm in magis Auſtrali, non eſt huius
loci demonſtrare: Demonſtratur aut id elegantiſſime à Petro Nonio Luſitano
in quadam appendice huius ſphæræ, quàm nos in ijs, quæ ad primum Mobile
ſpectant, clariorem red demus; vbi oſtendit, maius incrementum ſuſcipere dies,
ſi tribus v.g. gradibus ad polum accedatur, quàm decrementum, ſi totidem gra
dibus ad Aequatorem accedatur.

IIII . Longitudinem primi climatis ab ortu in occaſum eſſe maiorem lon-
gitudine ſecundi, & ſecundi longitudinem maiorem, quam tertij, &c. quod
quidem accidit, ut ait, quia iuxta polum conſtringitur quodammodo ſphęra, ut
conſtat in parallelis circulis, qui minores ſunt prope polus, quàm iuxta Aequa-
torem.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer