Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.

ad locum, vbi longitudo prolixioris diei eſt 13. horarum, & quarta
vnius & eleuatur polus ſupra Horizontem 20. gradibus, & dimidio:
Quod ſpacium terrę eſt 440. milliariorum.

M edivm autem ſecundi Climatis est, vbi maior dies eſt 13.
horarum, & dimidiæ, & eleuatio poli ſupra Horizontem 24. graduum,
& quartæ partis unius gradus. Et dicitur Clima dia Syenes. Latitu-
do vero eius eſt ex termino primi Climatis vſque ad locum vbi fit di-
es prolixior 13. horarũ, & dimidię, & quartæ partis vnius horę, & ele-
uatur polus 27. gradibus, et dimidio. Et ſpatiũ terrę ẽ 400. milliariorũ.
M edivm tertij Climatis est, vbi fit longitudo prolixioris diei
14. horarum, & eleuatio poli ſupra Horizontem 30. graduum, & di-

midij, & quartæ vnius partis, & dicitur clima dia Alexandrias. Lati-
tudo eius eſt ex termino ſecundi Climatis uſque ad eum lucum vbi pro-
lixior dies est 14. horarum, & quartę unius, altitudo poli 33. gra-
duum, & duarum tertiarum; Quod ſpatium terræ eſt 350. milliariorũ.
M edivm quarti Climatis eſt, vbi maioris diei prolixitas eſt
14. horarum, & dimidiæ; & axis altitudo 36. graduum, & duarum
quintarum, & dicitur dia Rhodon. Latitudo vero eius eſt ex termino
tertij Climatis, vſque ad eum locum, vbi prolixitas maioris diei eſt 14.
horarum, & dimidię, & quartæ partis vnius: eleuatio autem poli 39.
graduum; Quod ſpatium terrę eſt 300. milliariorum.
M edivm quinti Climatis eſt, vbi maior dies eſt 15. horarum
& eleuatio poli 41. gradus, & tertiæ vnius; & Dicitur Clima dia Ro-
mes. Latitudo vero eius eſt ex termino quarti Climatis, vſque ad eum
locum, vbi prolixitas maximi diei fit 15. horarum, & quartę vnius,
& eleuatio axis 43. graduum, & dimidij: Quod ſpatium terrę eſt 255.
milliar iorum.
M edivm ſexti Climatis est, vbi prolixior dies eſt 15. hora-
rum & dimidiæ: & eleuatur polus ſupra Horizontem 35. gradibus,
& duabus quintis; Et dicitur Clima dia Boriſtheneos. Latitudo vero
eius eſt ex termino quinti Climatis, vſque ad eum locum, vbi longitudo
diei prolixioris eſt 15. horarum, & dimidiæ, & quartę unius: & axis
eleuatio 47. graduum, & quartę vnius: Quæ distantia terrę est 212.
milliariorum.
M edivm autem ſeptimi Climatis est, vbi maior prolixitas diei
eſt 16. horarum; & eleuatio poli ſupra Horizontem 48. graduum, &
duarum tertiarum. Et dicitur Clima dia Riphæon. Latitudo vero eius
eſt ex terminc ſexti Climatis, uſque ad eum locum, ubi maxima dies eſt
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer