Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.

num ſimiliterque noctem, ut ex ſphæra materiali conſtat. His adde, quòd non
omnia puncta cæli illis oriuntur, & occidunt, ſed perpetuo media pars eorum
conſpicua exiſtit, & altera medietas ſub Horizonte latet.

E adem hæc 7. loca concipienda, atque intelligenda ſunt in altera medieta
te cæli ab Aequatore uerſus Meridionalem polum. Verum omnia, quę in his
dicta ſunt de ſignis Borealibus, in illis intelligenda ſunt de ſignis Auſtralibus,
& contra.

274. DE DIVISIONE CLIMATVM.

I N telligatvr autem quidam circulus in ſuper
ficie terræ directe ſuppoſitus Aequinoctiali. Intelliga-
tur etiam alius circulus in ſuperficie terrę tranſien sper
orientem & occidentem, & per polos mundi. Isti duo cir-
culi interſec ant ſeſe in duob. locis ad angulos rectos ſphærales, & diui-
dunt totam terrã in quatuor quartas: Quarũ una eſt nostra habitabilis,
illa ſcilicet, quæ intercipitur inter ſemicirculnm ductum ab oriente in oc
cidentem in ſuperficie Aequinoctialis, & ſemicirculum ductũ ab oriẽte
in oc cidentem per polum Arcticũ. Nec tamẽ illa quarta tota est habita
bilis, quoniam partes illius propinquæ Aequinoctiali inhabitabiles
ſunt propter nimium calorem. Similiter partes eius propinquæ polo Ar
ctico inhabitabiles sũt propter nimiam frigiditatem. Intelligatur igitur
una linea æquidistans ab Aequinoctiali, diuidens partes inhabitabiles
propter calorem, à partibus inhabitabilibus quæ ſunt uerſus Septentrio
nem. Intelligatur etiam alia linea æquidistans à polo Arctico, diuidens
partes quartæ, quæ ſunt uerſus Septentrionem inhabitabiles propter fri
gus, à partibus habitabilibus, quæ ſunt uerſus Aequinoctialem: Inter
iſtas etiam duas lineas extremas intelligantur ſex lineæ parallelę Ae
quinoctiali, quæ cum duabus prioribus diuidunt partem totalem quar
tæ habitabilem in ſeptem portiones, quæ dicuntur ſeptem Climata.

275. COMMENTARIVS.

H aec eſt quarta huius cap. pars, in qua auctor climata mundi deſcribit,
eo puod uariato climate, uarietur quoque neceſſario ortus, & occaſus ſignorũ,
nec non quantitas dierum artificialium, & noctium. Vt igitur declaret, quid-
nam ipſe per clima intelligat, ait concipiendum eſſe circulum in ſuperficie terrę
directe ſuppoſitum Aequinoctiali; Item alium tranſeũtem per polos mundi, &
per puncta orientis, & occidentis, intellige abſoluti, ideſt, per inſulas Canarias
quæ terminant occidentem, & per punctum, quod ab ipſis orientem uerſus in
eodem parallelo grad. 180. diſtat, hoc enim terminat orientem. Tanta enim
uiſa fuit antiquis longitudo terræ habitabilis, ut uidere eſt apud Ptolemæum.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer