Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.

Aequor eas\'que ſuo ſidere turbat aquas.

In ſitu autem noſtro nunquam occidunt illæ ſtellæ. Vnde virgilius.

Hic uertex nobis ſemper ſublimis, at illum

Sub pedibus ſtyxatra uidet, maneſque profundi.

Et Lucanus.

Axis in occidius gemina elariſſimus Arcto.

Item Virgilius in Georg. ſic inquit.

Arctos Oceani metuentes æquore tingi.

267. COMMENTARIVS.

AG it in tertia hac capitis parte de quibuſdam proprietatibus eorum,
qui in uarijs terrę locis habitãt, nec nõ de quibuſdam diuerſitatibus
dierum, ac noctium artificialium. Sunt autem ſeptem loca terræ,
quorum proprietates explicat, quoniam ſeptem modis uariari poteſt
uertex capitis, procedendo ab Aequatore uerſus alterutrum polorum. Primus
locus eſt eorum, quorum Zenith in Aequinoctiali circulo cõſtituitur. Atque his
ſex proprietatibus aſſignat.

I. Bis in anno tranſit Sol per eorum Zenith, ſemel in principio ♈, exiſtens &
iterum in principio ♎.

II. Habent quatuor Solſtitia in anno, duo alta, qaando uidelicet Sol eſt
in Aequinoctiali circulo, quia tunc maxime ad eorum Zenith accedit Sol, ſi-
cut & nobis Solſtitium altum appellari ſolet Solſtitium æſtiuum, quod al-
tiſſi mus tunc Sol ſit in meridie ſupra Horizontem: Habent quoque duo Sol-
ſtitia ima, quando uidelicet Sol eſt in tropicis, quoniam tunc maxime re-
mouetur Sol ab eorum uertice capitis, ſicut & nos ſolemus Solſtitium bru-
male appellare imum, quia longiſſime tunc à nobis Sol recedit. Quod ſi
proprie ſumamus Solſtitium, nempe pro conuerſione Solis, cum Sol non
videtur mutare deelinationem ſuam ab Aequatore, habebunt tantum duo
Solſtitia ima, Sole exiſtente in tropicis, quorum unum nobis altum eſt, &
alterum imum. Carmina autem Lucani adducta ad comprobandum duo alta
Solſtitia non ſunt ad rem, cum circulus alti Solſtitij uocetur à Lucano Tro-
picus ♋, ut ſupra diximus, cum de ortu & occaſu ſignorum in ſphęra recta
ageremus.

III. Habent perpetuo Aequinoctium.

IIII. Habent duas æſtates in anno, |totidem\'que hycmes, |ſi uidelicet æſtas
dicat exceſſum caloris, hyems uero caloris remiſſionem; Aeſtates quidem, So-
le exiſtente in Aequatore hyemes uero, eodem tenente puncta Tropica. Vn-
de inquit Alphraganus diſt. 6. quod noſtta ęſtas, & hyems ſunt illius unius eiuſ
demq; complexionis, quia noſtra ęſtas eſt illius quo que hiems. Eadem ratione
poſſemus dicere, quod habent duplex Ver, & dnplicem Autumnum, in tempo
ribus nimirum medijs inter ęſtates, atque hyemes.

V. habent quatuor differentias umbrarum, unam occidente uerſus, quan-
do Sol exoritur; alteram orientem uerſus occidente Sole; tertiam in meridie uer
ſus Auſtrum, dum Sol eſt in ſignis Srptentrionalibus; quartam in meri die Se-
ptentrionem uerſus, Sole tenente ſigna Auſtralis: Sole uero exiſtente in Aequa
tore, nullam efficiunt umbram in meridie.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer