Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Comment. in iij. Cap. Sphæræ
N otandvm etiam, quod ſex ſigna, quæ ſunt a principio Can-
cri per Libram, vſque in finem Sagittarij, habẽt aſcenſiones ſuas in ſphæ

ra obliqua ſimul iunctas, maiores aſcẽſionibus ſex ſignorum, quæ ſunt a
principio Capricorni per Arietẽ, vſq; ad finem Geminorũ. Vnde illa ſex
ſigna prius dicta, dicuntur recte oriri, iſta vero ſex obliquærunde verſus.

Recta meant, obliqua cadunt à ſidere Cancri,

Donec finitur chiron, ſed cætera ſigna

Naſcuntur prono, deſcendunt tramite recto.

E t quando est nobis maxima dies in æstate, ſcilicet Sole exiſtente
in principio Cancri, tunc oriuntur de die ſex ſigna directe orientia, de no
cte autem ſex oblique. E conuerſo quando nobis eſt minimus dies in an-
no, ſcilicet Sole exiſtente in principio Capricorni, tunc oriuntur de die
ſex ſigna oblique orientia, de nocte vero ſex directe. Quando autem Sol
est in alterutro punctorum æquinoctialium, tunc de die oriuntur tria ſi-
gna directe orientia, & tria oblique, & de nocte ſimiliter. Eſt enim regu-
la: Quantuncunque breuis vel prolixa ſit dies vel nox ſex ſigna, oriun-
tur de die, & ſex de nocte. Nec propter prolixitatem, vel breuitatem
diei vel noctis plura, vel pauciora ſigna oriuntur.

I n omnibus autem alijs circulis, qui ſunt a latere Aequinoctialis,
vel ex parte Australi, vel Septentrionali, maiorantur, vel minorantur
dies vel noctes, ſecundum quod plura, vel pauciora de ſignis directe
orientibus, vel oblique, de die vel no cte oriuntur.

263. COMMENTARIVS.

R rddit aliam cauſam, cur nobis in hemiſpærio Septentrionali degen-
tibus maxima dies contingat, & minima nox, Sole tenente principium ♋: Eo
dem deinde exiſtente in principio ♑ minima dies, & nox maxima: Illo autem
ingrediente principium ♈, vel ♎, dies nocti ęquali efficiatur. Quoniam enim
ſigna contenta in ſemicirculo zodiaci deſcendente oriuntur recte in ſphæra
obliqua, & recta ſex oblique, vt ſupra diximus, omni aũt die ſex præciſe ſigna
oriuntur, vt & ante oſtendimus; efficitur, vt Sole exiſtente in primo puncto ♋,
priora illa ſigna recte orientia ſupra Horizontem in die aſcendant; poſteriora ve
ro ſex oblique orientia in nocte; Vnde maxima erit dies, & minima nox. Con-
tra vero, Sole exiſtente in principio ♑. Nam tunc poſteriora ſigna ſex, quæ
oblique oriuntur, ſupra Horizontem in die emergunt, & priora ſex, quæ recte
oriuntur, in nocte. Quare minima efficietur dies, maxima vero nox. At Sole
poſſidente alterutrum punctorum æquinoctialium, oriuntur in die tria ſigna
recte, & tria oblique, ſimiliterque in nocte; Idcirco æquinoctium contingit.

H inc perfpicua etiam eſt ratio, cur in æſtate dies longiores ſint noctibus,
& in hyeme noctes maiores diebus, quia ſcilicet in ęſtate plura ſigna recte ori-
untur tempore diurno, quàm nocturno: In hyeme vero plura recte aſcendunt
tempore nocturno, quàm diurno, vt conſtat ex dictis.

C vm autem in ſphæra obliqua ſex hac ſigna, ♋, ♌, ♍, ♎, ♏, ♐, recte

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer