Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Comment. in 1. Cap. Sphæræ

motibus, ortu & occaſu ſignorum ac stellarum non ſit refertum? Adde quod ne-
mo antiquorum poemata intelliget, niſi prius optime in Astronomiæ studio fuerit
verſatus.

A rs quoque Nautica tantum humano generi vtilis, ac neceßaria, nulla ra-
tione fines ſuos abſque præſidio Astronomiæ digne potest tueri, ut ingenue fatentur
omnes Nauticæ artis ſcriptores.

A ccedit etiam, quod uiris in eccleſiaſtica dignitate conſtitutis perneceſſa-
ria eſt Astronomia, teste B. Auguſtino, ad congreſſus, oppoſitioneſque luminarium,
ad mobilia feſta, & id genus alia decus, & statum Eccleſiæ reſpicientia, accura-
tius diſcutienda; Ob cuius Astronomiæ neglectum factum est, ut hactenus uſque ad
annũ Domini, M. D. LXXXIII. a vera ſacri Paſchatis obſeruatione aliarumque
celebritatum mobiliũ tantũ plerumque exorbitauerimus, ut ludæt, Turcæ, & cęte-
ræ gentes mirum in modum ignor antiæ nos arguerint, Quod quidem plurimi, ac gra
uißimi Mathematici ſæpius, ac quidem uehemẽter deplorarunt Cui tamen malo
Nicolaus V Leo X. & plerique alij Pontifices maximi dicuntur ſæpe remedium vo-
luiſſe adhibere, ſi modo tunc temporis eximiorum, ac pręſtantium Aſtronomorũ eis co
pia fuiſſet, quibus tute curam emendandi Calendarij, corrigendique potuiſſent com-
mittere. Habet etenim Aſtronomia inter cæteras propemodum infinitas, hãc etiam
inſignem utilitatem, quod anni certas metas, & partium anni iuſtam deſcri
ptionem, notatis diligenter, æquinoctijs, & ſolſticijs veris, demonſtrat, menſtrua ſpæ
cia definit, dierum noctiumque vices, & interualla, & quantitates accuratisſime
metitur, atque diſtinguit. Diuina autem bonitate, ac prouidentia factũ tandem eſt.
vt noſtris temporibus Gregorius XIII. Pontifex Optimus Maximus, vltimam
manum Calendarij Romani correctioni appoſuerit, æquinoctiaque, ac ſolſtitia ad
tempora concilij Nicæni reduxerit. Quo fit, ut ſacroſanctum Paſcha, cum reliquis
feſtis mobilibus in poſterum recte ſemper iuxta decreta Sanctorum Patrũ, ac Roma
norum Pontificum ſimus celebraturi. Qua in re, & ego annis non paucis, iußu
eiuſdem Summi Pontificis, non parum ſtudij, atque operæ collocaui.
E st præterea Aſtronomia ueluti fons, & origo Coſmographiæ; quoniam fine
huius ſcientiæ auxilio deſcriptio globi terreni, doctrina de locorum interuallis, de
que regionum deſignatione, & cætera huiuſmodi quæ mirabile ornamentum, ſimul
ac utilitatem omnibus rebuſpub afferunt, nullo pacto poteſt perfecte haberi.

O mitto , quod hæc ſcientia ſumme eſt necceſſaria ad reip. adminiſtratio
nem, ut ad agriculturani, ad bella gerenda, & alia huiuſmodi; Cuius rei multa
nobis exempla hiſtoriæ proponunt. Sulpitius enim ob ſcientiam eclipſis lunaris,
quæ ſolum in Aſtrologia edocetur ingenti metu exercitum totum liberaſſe perhi-
betur; Quod idem de Pericle Athenienſe, nec non Dione Sicilię rege teſtantur hiſto-
rici: At vero Nicias Athenienſium imperator ob huius retignorationem metu per-
culſus claſſem portu educere non eſt auſus, haud paruo reipub. Athenienſis incom-
modo, & tactura.

N eqve vero prætercundum eſt, quod non ita multos ante annos (ut refert 10.
de Rotas in epiſtola ad Carolum V. Imperatorem, quam commentarijs ſuis in plani
ſphærium untuerſale præfixi) Colonus ductor exercitus Ferdinandi regis Hiſpania-
rum ſuperioribus annis, quibus nou us orbis Indiæ Occidentalis detectus eſt atque
exploratus, apud Iamaicam inſulam totum exercitum Chriſtianorum ab imminente
morte huius diuinæ diſciplinæ auxilio eripuit. Cum enim uniuerſus Hiſpanorum
exercitus in vltimo tam uitæ periculo eſſet conſtitutus, neque Dux a lamaicenſibus
alimenta ullo poſſet modo impetrare, (Hæc enim ratione ſperabant Barbari exerci-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer