Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Comment. in iij. Cap. Sphæræ

quidem perſpicue ſatis intueri poteſt quiuis in ſphæra materiali.

A lia cauſa afferri poteſt, cur uidelicet perpetuo dies ſint æquales noctibus
in ſphæra recta; quia nimirum cũ ſingulis medietatibus Zodiaci, quę ſingulis
diebus oriũ tur, cooriuntur etiam ſingulæ medietates Aequatoris, vt conſtat ex
tabula aſcenſionum rectarum, & manifeſtum eſt ex doctrina ſphæricorum tri
angulorum. Vnde cum grad. 15. Aequatoris efficiant vnam horam, erunt quo-
libet die 12. horæ, totidemque qualibet nocte, & idcirco ſemper erit æquinoctiũ
in ſphæra recta.

I n ſphæra autem decliui Horizon obliquus diuidit ſolum Aequi-
noctialem in duas partes æquales. Unde quando Sol eſt in alterutro pun
ctorum ęquinoctialium, tunc arcus diei ęquatur arcui noctis, & fit æqui
noctium in vniuerſa terra.

O mnes vero alios circulos diuidit Horizon obliquus in partes in-
æquales, ita quòd in omnibus circulis, qui ſunt ab Aequinoctiali uſque
ad tropicum ♋, & in ipſo Tropico ♋ maior est arcus diei, quàm noctis,
idest, arcus ſupra Horizontem, quam ſub Horizonte. Vnde in toto tempo
re, quo Sol mouetur à principio ♈, per ♋, vſque in finem ♍, maiorantur
dies ſupra noctes, & tanto plus, quanto magis accedit Sol ad ♋, & tãto
minus, quanto magis recedit. E conuerſo autem ſe habet de diebus, &
noctibus, dum Sol eſt inſignis Australibus. In omnibus enim circulis,
quos Sol deſcribit inter Aequinoctialẽ, & Tropicum Capricorni, maior
est arcus ſub Horizonte, & minor ſupra. Vnde arcus diei minor est,
quam arcus noctis, & ſecundum proportionem arcuum minorantur dies
ſupra noctes; & quanto circuli ſunt propinquiores tropico hyemali, tan
to magis minorantur dies.

260. COMMENTARIVS.

Q voniam Horizon obliquus, cum non tranſeat per polos mundi, nul-
lum circulum parallelũ à Sole deſcriptum motu primi mobilis diuidit bifariã,
pręterquam Aequatorem, qui eſt circulus maximus, vt ex Theodoſij elemen-
tis ſphæricis conſtat; fit, vt Sole exiſtente in alterutro punctorum æquinoctia-
lium, in quacunq; ſphæra decliui, in qua Horizon, & Aequator ſeſe mutuo ſe-
cant, dies nocti æqualis exiſtat, (quod bis contingit in anno) quia tantus arcus
Aequatoris eſt ſupra Horizontem, quantus infra. At uero Sole exiſtente in alijs
punctis zodiaci quibuſcunque, dies noctibus inæquales reddantur, ita ut, ubi
polus Septentrionalis attollitur ſupra Horizontem, maiores fiant dies, quàm
noctes, dum Sol in ſignis Borealibus moratur: contra vero dies minores, quàm
noctes, dum Sol in Auſtralibus ſignis exiſtit, eoq; maior inequalitas dierum,
& noctium conſpiciatur, quo magis ad Tropicos Sol aceedit, quia tunc in par-
tes magis inæquales parralleli Solis diuiduntur ab Horizonte, vt ex Theodoſio
demonſtrari poteſt, maxime ex propoſ. 19. & 20. lib 2. Vnde Sole deſeribente
Tropicum ♋, dies maxima exiſtet, minima vero nox: At Sole tenente princi-
pium ♑, minima exiſtet dies, maxima vero nos, &c. Itaque dum Sol mouetur
a ♑. per ♈, vſque ad ♋, creſcent dies, & noctes minuentur. Dum vero à ♋,
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer