Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.

256. DE DIEBVS NATV RALIBVS,
& artificialibus.

E X prædictis etiam patet, quòd dies naturales ſunt inęquales,
est enim dies naturalis reuolutio Aequinoctialis circa ter-
ram ſemel, cum tanta parte, quantam interim Sol pertranſit
motu proprio contra Firmamentum. Sed cum aſcenſiones illorum ar-

cuum ſint inæquales, vt patet per prædicta, tam in ſphęra recta, quam
in obliqua, & penes additamenta illarum aſcenſionum conſiderentur
dies naturales, illi de neceſſitate erunt inæquales; In ſphæra quidem
recta, propter vnicam cauſam ſcilicet propter obliquitatem Zodiaci;
In ſphæra vero obliqua, propter duas cauſas, ſcilicet propter obliquita-
tem Zodiaci, & obliquitatem Horizontis obliqui. Tertia ſolet aſſigna-
ri cauſa, eccentricas circuli Solis.

257. COMMENTARIVS.

AG greditvr iam 2. partem huius cap. in qua de diebus natu
ralibus, artificialibuſq; diſſeritur. Quod igitur attinet ad dies Na
turales, ait, ex ijs, quæ de ortu & occaſu ſignorum ſunt dicta, con
ſequi, dies naturales inter ſe eſſe inæquales. Quod vt declaret,
definit diem naturalem dicens, Eum eſſe reuolutionem Aequino
ctialis circa terram ſemel cum tanta parte, quanta reſpondet illi parti zodiaci,
quam interim Sol pertranſit proprio motu ab occidente in orientem contra mo
tum primi mobilis, donec ad idem punctũ a quo receſſit, reuertatur. Dicitur. n.
dies naturalis reuolutio Solis ab vno puncto fixo ad idem punctum. Quod nul
la ratione fieri poteſt, quin totus Aequator ſemel circu muolutus ſit cum ali-
qua adhuc parte, quæ cooritur cum 59. min. & 8. ſec. fere. Nam tantum fere ſpa
cium conficit Sol in zodiaco ſingulis diebus proprio motu. Q\~m vero dictum eſt
arcus æquales zodiaci habere inęquales aſcenſiones tam in ſphęra recta, quàm
in obliqua, manifeſtũ eſt, inæquales partes Aequatoris adijci ad totum Aequa
torem varijs diebus, vt dies naturales conficiantur. Quare neceſſe eſt, in quali-
bet ſphæra ſiue recta, ſiue obliqua, inæquales eſſe dies naturales inter ſe: in
ſphæra quidem recta, propter obliquitatem zodiaci. Hinc enim efficitur, æqua-
les arcus zodiaci habere aſcenſiones inæquales, ut ex dictis conſtat: Poteſt ad-
di altera cauſa, nempe eccentricitas Solis. Propter enim orbem deferentem cor-
pus ſolare, qui eccentrieus eſt irregulariter, mouetur Sol in ecliptica, vt ex
Theoricis planetarum conſtat: Vnde maiorẽ arcuũ percurret proprio motu uno
die, quàm alio, & ideo inæquales arcus Aequatoris correſpondebunt proprio
motui Solis. In ſphæra autem obliqua ſunt dies naturales inæquales, vt ait,
ob tres cauſas, quarum duæ ſunt, quas iam recitauimus, tertia vero obliqui-
tas Horizontis. Quo enim obliquior eſt Horizon, eo vel obliquius, uel rectius
oriuntur partes zodiaci, ut dictum eſt. Vnde ſi dies naturales initium ſu-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer