Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.
gabit, omnes naturales diſciplinas ab hac ſcientia longe ſuperari. Adhibet enim ad
ea confirmanda, de quibus agit demonſtrationes efficaciſſimas Geometricas nimi
rum, & Arithmeticas, quæ ex ſententia omnium philoſophorum primum cercitudi
nis gradum obtinent. Quare non ſine ratione ex vtroquc capite, nempe nobilitate
ſubiecti, & certitudine demonſtrandi voluit Ptolemæus ad initium Almageſti,
aſtronomiam ſimpliciter inter reliquas ſcientias eſſi primam. Ait enim philoſo-
phiam naturalem & Metaphyſicam, ſi modum demonſtrandi illarum ſpectemus
appellandas potius eſſe coniecturas, quam ſcientias, propter multitudinem, & di-
ſcrepantiam opinionum.

31. DE VTILITATE ASTRONOMIAE.

Q vanta ſit huius s præſtantisſimæ ſcientię vtilitas, immo vero neceßitas,
vix explicari poteſt; Adomnes ſiquidem diſciplinas videtur Aſtronomia viam quo-
dammodo parere, & aditum monſtrare ſecurum. Conducit enim in primis pluri-
mum ſæcrę Theologtæ. Nam conſideratione orbium cœleſtium, ac motuum ſemper
eodem modo, & inuariabiliter ſeſe habentium, cognoſcitur magnitudo, excellentia
que creatoris ipſorum: Vt non immerito Ptolemæus in principio Almageſti, ſecun-
dum traditionem Arabum aſſeruerit, hanc vnam ſcientiam eſſe viam, ac ſemitam
ad ſciendum Deum altißimum.

A qua ſententia non abest D. Paulus ad Rom. 1. vbi ait , Inuiſibilia Dei a crea
tura mundi, per ea, quæ facta ſunt intellecta conſpiciuntur, & c. Quo in loco cum
omnes res creatas, tum maxime videtur corpora cœleſtia intellexiſſe. Hæcetenim
ſua pluchritudine, magnitudine, et multitudine ſuorumque motuum, & influxuum
mira varietate, ac ſtabilitate perpetua, mirum in modum Dei glorioſi bonitatem,
ſapientiam, ac prouidentiam commendant, atque in eius cognitionem, amorem, ac
admirationem maxime nos inducunt; Quod egregie teſtatur regius propheta Da-
uid, cum dicit.
Cęli narrant gloriam Dei, & opera manum eius annunciat firma
mentum. Item. Quon iã uidebo cęlos tuos, opera digitorum tuorum, Lunã, & ſtel
las, quæ tu fundaſti. Cui sẽtẽtiæ fauet id, quod ſcriptum eſt Sap. cap. 13. vbi de corpo
ribus cæleſtibus ita legitur.
Qui horum pulchritudine delectati Dcos putauerunt,
ſciant, quanto his creator eorum ſpecioſior eſt; A magnitudine enim ſpeciei, &
creaturæ cognoſcibiliter poterat ereator horum uideri. Ex quo factum eſt, vt
aſtronomia, quę de pręſtantiſſimis iſtis corporibus diſputat, à pleriſque Theologia
naturlis vocetur.

I nservit etiam Metaphyſicę hęc diſciplina, quia auctoritate Aſtrolo-
gorum Ariſtoteles lib. 12. Metaphyſices ex numero orbium collegit numerum intelli
gentiarum; Pari ratione ex motibus orbium cœleſtium virtus & ſubſtantia intel-
ligentiarum, quę illos mouent, maxime inueſtigari, ac percipi poteſt.

N on parum quoque confert hęc ſcientia ad naturalem philoſophiam, quoniam
multa deſumit philoſophus ab Aſtronomis inuenta, ac demonſtrata, vt videre eſt in
2. lib. de cęlo, & alijs libris Ariſtotelis. Deinde quia ex motu cęleſti inuariabili inue
ſtigauit Ariſtoteles 8. Phyſprimũ motorem æternũ omniſque mutationis expertem.

M edicinae vero adeo conducit Ariſtonomia, vt Galenus Medicorum
princeps ęgrotos moneat, ne ſe committant manibus medicorum Aſtrologia migno-
rantium; Nam, ait medicamenta parum, aut nihil proſunt temporibus incongruis
exhibita; Immo vero ſępe numero nocere ſolent: Hęc autem tempora explanetarum
duntaxat motibus, qui ad aſtronomum pertinent, cogonoſci poßunt.

Q vid porrò poetę efficerent, ſi hac pręclara diſciplina eſſent prorſus deſtituti?
Nam quid eorum poemata, aut ſcriptapręclari, aut egregij habent, quodaſtrorum

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer