Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Comment. in iij. Cap. Sphæræ

tiplicetur ſinus altitudinis poli in ſinum totum, numerus\'q; productus per ſi-
num complementi altitudinis poli diuidatur. Exibit enim ſinus, qui in vna
eademque regione nunquam variabitur, vnde non immerito ſinus regionis
dici poterit, qui Romæ talis eſt fere 90041. Deinde quoniam, vt demonſtrat 10.
Regiom. lib. 2. Epito propoſ. 22. Talis eſt proportio ſinus complementi decli-
nationis puncti eclipticæ propoſiti, quod nimirum arcum datum terminat, ad
ſinum declinationis, qualis eſt proportio ſinus, quem regionis diximus, ad ſi-
num differentiæ aſcenſionalis propoſiti puncti eclipticæ; Si iuxta præceptum
regulæ proportionum ſinus declinationis puncti propoſiti multiplicetur in ſi-
num regionis inuentum, productus deinde numerus in ſinum complementi
declinationis diuidatur, hebebitur ſinus differentiæ aſcenſionalis quæſitæ.
E xemplvm . Romæ quæro differentiam aſcenſionalem primi Quadrantis
eclipticæ, nempe vltimi puncti ♊. Multiplico 39874. ſinum declinationis in ſinũ
regionis Romæ. 90041. productumq. numerum 3590294834. diuido per 91706.
ſinum complementi declinationis, & proueniet ſinus differentiæ aſcenſionalis
quæſitæ 39150. cui reſpondet arcus grad. 23. min. 3. ſicut prius.
H ac arte Ioan. Regiom ſupputauit diffe rentias aſcenſionales omnium pũ
ctorum, quæ declinant ab Aequatore, incipiendo à gradu 1. declinationis vſque
ad grad. 32. Nam nullus Planeta, quorum gratia tabulas conſcripſit, maiorẽ vn
quam habuit declinationem. Si igitur deſideras aſcenſionalem differentiam cu
iuſuis arcus eclipticæ, quære in vertice tabulæ differentiarũ aſcenſionalium ele
uationem poli, & in latere ſiniſtro declinationem extremi puncti arcus pro-
poſiti. Nam in angulo communis concurſus reperies differentiam quæſitã. Vt
Romæ, vbi eleuatur polus 42. grad. punctum eclipticę, quod declinat 18. grad.
ab Aequatore, habet differentiam aſcenſionalem grad. 17. min. 1. &c.

Q vod ſi declinatio puncti non reperiatur in ſiniſtro latere, quærendus
eſt exceſſus inter aſcenſionalem differentiam declinationis proxime maioris,
& differentiam aſcenſionalem declinationis proxime minoris. Deinde elicien-
da pars proportionalis minutis propoſitæ declinationis reſpondens. Hæc enim
adiecta differentiæ aſcenſionali declinationis proxime minoris dabit aſcenſio
nalem differentiam quæſitam. E xemplvm . Romæ inuenienda ſit differẽtia
aſcenſionalis vltimi puncti ♊, vel primi grad ♋, hoc eſt primi Quadrantis
eclipticæ. Quoniam igitur declinatio primi gradus ♋, eſt grad. 23. min. 30.
Accipio differentiam aſcenſionalem grad. 23. declinationis, nempe gr. 22. min.
28. Item differentiam aſcenſionalem debitam declinationi grad. 24. inimirum
grad. 23. min. 23. quarum differentia eſt grad. 1. min. 10. quæ debetur tunc inte-
gro gradui declinationis: Igitur iuxta regulam proportionum minutis 30. de-
bentur min. 35. quæ adiecta differentiæ aſcenſionali, quæ debetur declinatio-
ni grad. 23. nempe gradibus 22. min 28. habebitur differeutia aſcenſionalis
grad. 23. min. 3. veluti prius, debita declinationi grad. 23. min. 30. nempe princi-
pio ♋. Atque ita in cæteris.

C onstat igitur ex his, qua arte conſtruenda ſit tabula differentia-
rum aſcenſionalium ad quamcunque poli eleuationem, & conſequenter ex ta-
bula aſcenſionalium differentiarum tabula aſcenſionum obliquarum. Vt ta-
men lectorem hoc onere ſubleuarem; ſubiunxi ex Ioan. Regiom. tabulas diffe-
rentiarum aſcenſionalium ad omnes poli eleuationes incipiẽdo ab 1. gr. vſq; ad
60. grad. Item tabulas aſcenſionum obliquarum ad ſingulas quoque poli alti-
tudines, incipiendo à grad. 36. vſq; ad grad. 60. quoniam inſignes habent vtili

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer