Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Comment. in iij. Cap. Sphæræ
torum, ſiue ab æquinoctialibus punctis initium ſumant, ſiue non vt conſtat. In
dato tamen exemplo aſcenſio ♌, in ſphęra obliqua Romæ continẽs grad.
38. min. 42. maior eſt aſcenſione eiuſdem ♌, in ſphæra recta, quę complectitur
gr. 29. min. 54. Aſcenſio vero ♒, in eadem ſphæra obliqua continẽs gr. 21. min.
6. minor eſt aſcenſione eiuſdem ♒, in ſphæra recta, cum in hac comprehendat
grad. 29. min. 54. Cum tamen ♌, exiſtat in medietate Eclipticæ boreali, & ♒, in
medietate auſtrali. Quod quidem contrarium non eſt ſecundæ regulę: quia
hęc ſigna non incipiunt à puctis ęquinoctialibus, vt ſecunda regula volebat.

R egvla quidem est in ſphæra obliqua, quod quilibet duo ar-
cus zodiaci æquales & æqualiter diſtantes ab alterutro punctorum æqui
noctialium, æquales habent aſcenſiones.

254. COMMENTARIVS.

T ertia regula eſt hæc. Quilibet duo arcus zodiaci ęquales, ęqualiter
\'que remoti ab alterutro punctorum æquinoctialium, ſiue incipiant ab ipſo
puncto ęquinoctij, ſiue non, ęquales inter ſe habent aſcenſiones in qualibet
ſphęra decliui. Vt uerbi gratia Aries, & Piſces; Taurus, & Aquarius, &c. vt con
ſtat ex ſphæricorum triangulorum doctrina, demonſtratur\'que à Gebro, & à
Ioan Regiom. in. lib. 2. Epitom. propoſ. 19 Verum videbitur fortaſſe alicui hæc
regula contraria præcedenti. Dictum eſt enim in 2. regula, arcus medietatis
Eclipticæ ab ♈, vſque ad ♎, habere minores aſcenſiones in ſphæra obliqua,
quàm arcus reliquæ medietatis. Cum igitur Aries contineatur in medietate
priori, & Piſces in poſteriori, qua ratione fieri poteſt, ut hi arcus habeant aſcen
ſiones æquales? Reſpondendum tamen eſt, hanc regulam eſſe ueriſſimã, & non
aduerſari præcedenti. Nam præcedens regula intelligabatur de arcubus inci-
pientibus ab initio ♈, vel ♎: Huiuſmodi autem arcus non ſunt Aries, & Pi-
ſces. Quamuis enim arcus Arietis initium habeat à primo puncto ♈, non tamẽ
arcus Piſcium incipit à primo gradu ♎.

C aetervm in omni ſphæra tamen recta, quàm decliui, aſcenſio cuiusli-
bet arcus, ſeu ſigni æqualis eſt deſcenſioni arcus, ſigni ve oppoſiti. Cum enim
Horizon, & zodiacus ſeſe mutuo ſecent bifariam, quod ſint circuli maiores
ſemper erit media pars zodiaci ſupra Horizontem. Quare quocunque puncto
zodiaci aſcendente ſupra Horizontem, neceſſe eſt, oppoſitum ſub Horizontem
deſcendere: aliàs aut maior arcus ſemicirculo, aut minor Zodiaci ſupra Hori-
zontem, extaret: Atque ita exiſtente initio alicuius ſigni in oriente præciſe, exi-
ſtet initium ſigni oppoſiti pręciſe in occidenre: & exiſtente puncto extremo
prioris ſigni in oriente, exiſtet extremum punctum poſterioris in occiden te:
Quocirca aſcendente vno, alterum neceſtario deſcendet.

H inc fit, aſcenſionem, atque deſcenſionem ſigni cuiuslibet ſimul adæ-
quari aſcenſioni deſcenſioni\'que ſigni oppo ſiti, ſimul in quauis ſphæra: quia ſci
licet aſcenſio vnius ſigni eſt deſcenſio ſigni oppoſiti; & deſcenſio eiuſdem eſt
aſcenſio oppoſiti: Quare ſi ęqualibus ęqualia addantur, tota fient æqualia. Vt
aſcenſio ♈, æqualis eſt deſcenſioni ♎, & deſcenſio ♈, æqualis eſt aſcenſio-
ni ♎, &c.

I tem manifeſtum eſt, aſcenſionem cuiuslibet ſigni in ſphæra obliqua in
æqualem eſſe deſcenſioni eiuſdem, ita ut ſi recte oriatur, oblique occidat, & con
tra. Cum enim aſcenſio cuiuſque ſigni ęqualis ſit deſcenſioni oppoſiti, ſi

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer