Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.

in his numeris, 4.9.9.14. Item in his, 20.70.70120. Sic igitur ſit in aſcenſioni
bus. Nam duæ aſcenſiones duorum arcuum oppoſitorum in ſphęra recta ſunt
æquales, quibus circumponuntur aſcenſiones inæquales eorundem arcuum in
fphęra obliqua, ita ut eodem exceſſu ſuperet maior æqualem alteram, quo mi
nor ab altera æquali ſuperatur. Vt apparet in his quatuor aſcenſionibus, grad.
17. min. 21. grad. 27. min. 54. grad. 27. min. 54 grad. 38. min. 27. Quarum prima
eſt Arietis aſcenſio Romæ: ſecunda, aſcenſio eiuſdem Arietis in ſphæra recta;
Tertia, aſcenſio Libræ ſigni oppoſiti in ſphęra recta; Quarta denique, aſcenſio
eiuſdem Libræ Romæ: & quia tantum prima ſuperatur à ſecunda, quãtũ quarta
ſuperat tertiam: (eſt enim utrobique exceſſus grad. 10. min. 33.) ideo prima, &
quarta ſimul efficiunt tot gradus, & minuta, quot conſtituũ tur ex medijs dua
bus, nempe gra. 55. mi. 48. Eademq. eſt ratio habenda de cæteris.

R vrsvs arcus ęquales, ęqualiterque ab alterutro punctorum ſolſtitia
lium remoti habent aſcenſiones ſimul ſumptas æquales aſcenſionibus eorun-
dem in ſphęra recta ſimul ſumptis, nempe ♉, & ♌: ♓, & ♎, &c. ut demõſtrãt
Geber, & Ioan. Regiom. lib. 2. Epitomes propoſ. 20.

E odem pacto erunt aſcenſiones quorumlibet duorum arcuum æqualiũ
& oppoſiturum, etiam ſi non initium ſumant à punctis ęquinoctiorum, ſimul
ſumptę ęquales aſcenſionibus eorundẽ arcuum in ſphæra recta ſimul ſumptis,
quamuis inter ſe ſint inęquales: Verum tamen eſt, tunc non ſemper aſcenſio-
nem obliquam arcus, qui in medietate zodiaci Borea comprehenditur, mino-
rem eſſe aſcenſione recta eiuſdem arcus, aſcenſionem uero obliquam arcus in
medietate zodiaci Auſtrina contenti maiorem aſcenſione recta eiuſdem arcus:
ſed quandoque illam eſſe maiorem, hanc vero minorem, quandoque vero illã
minorem, & hanc maiorem. Quę quidem omnia Geometrice poſſunt oſtendi
ex doctrina triangulorum ſphęricorum, clariſſime\'q; perſpiciuntur in tabulis
aſcenſionum obliquarum. Nihilominus hoc ipſum hac ratione confirmari po-
terit. Sint duo ſigna oppoſita ♌, & ♒. Dico aſcenſiones eorum ſimul ſumptas
æquales eſſe aſcenſionibus eorundem ſimul ſumptis in ſphęra recta. Quoniam
enim aſcenſio ♌, & aſcenſio ♉, in ſphęra obliqua ſimul ſumptę ęquales ſunt
aſcenſionibus ſimul ſumptis, quas habent in ſphęra recta, ut dictum eſt quia
hęc ſigna ęqualiter recedunt a puncto Solſtitij; Et aſcenſio ♉, in ſphęra obli-
qua æqualis eſt aſcenſioni ♒, vt ex 3. regula conſtabit, quia hęc ſigna æquali
ter ab ęquinoctij puncto remouentur; Erunt aſcenſio ♌, & aſcenſio ♒, ſimul
ęquales eorundem ſignorum aſcenſionibus in ſphęra recta. Quod alter ita
quoque confirmabitur. Quoniam aſcenſio arcus a principio ♈, uſque ad finem
♌; & aſcẽſio arcus a principio ♎, vſque ad finem ♒, in ſphæra obliqua ſimul
ęquales ſunt aſcenſionibus eorundem arcuum ſimul in ſphęra recta, ut ex
proximos coroll. patet: Item aſcenſio arcus à principio ♈, vſque ad princi-
pium ♌, & aſcenſio arcus a principio ♎, uſque ad principium ♒, in ſphę-
ra obliqua ſimul ęquales ſunt aſcenſionibus eorundem arcuum ſimul in ſphę
ra recta, ut ex eo dem coroll. manifeſtum eſt: fit, ut ſi hę aſcenſiones poſte-
riores ex illis prioribus detrahantur, reliquæ aſcenſiones arcuum ♌, & ♒, ſi-
mul in ſphæra obliqua æquales ſint reliquis aſcenſionibus eorundem arcuum
ſimul in ſphæra recta. Idem dices de quibuſcunque arcubus oppoſitis, & æqua
libus, quia ſemper aſcenſio unius eſt æqualis aſcenſioni alicuius arcus æqua-
lis, qui æqualiter cum reliquo a Solſtitia puncto diſtat; ut patet. Ex his patet
ueritas 2. regulæ propoſitæ. Eſt enim eadem ratio arccum æqualium, & oppoſi-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer