Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Comment. in iij. Cap. Sphæræ

249. VSVS TABVLAE ASCENSIONVM
rectarum.


I n capite tabulæ accipiendum eſt ſignum, & in latere ſiniſtro gradus ſigni.
Nam in communi concurſu ſigni, & gradus propoſiti reperientur gradus, ac
Minuta Aequatoris, quæ ſimul dato gradu Eclipticæ oriuntur. Sic uides cum
19. grad ♌, (hoc eſt, cum arcu Eclipticæ inchoato a principio ♈, & termina-
to in 19. gradu ♌, qui cõprehendit gr. 139.) in Horizonte recto cooriri grad.
141, min. 26. Aequinoctialis circuli. Quod ſi arcui dato minuta adhæreant, eli-
cienda erit pars proportionalis, reſpondens ablatis minutis, ut dictum eſt in uſu
tabulæ Declinationum, eaque adijcienda aſcenſioni arcus integrorum graduũ
proxime minoris. E xemplvm . Quæratur aſcenſio recta arcus Eclipticæ con
tinentis grad. 125. min. 40. hoc eſt, aſcenſio grad. 5. min. 40. ♌. Detraho aſcen-
ſionem grad. 5. ♌, uidelicet gra. 127. min. 22. ex aſcenſione gra. 6. ♌, nempe ex
grad. 128. min. 24. remanetque grad. 1. min. 2. differentia utriuſque aſcenſionis,
quæ conuenit 60. Minutis. Quare ſecundum regulam proportionum Minutis.
40. debentur Minuta 41.1/3. quæ ſi adijciantur aſcenſioni gra. 5. ♌, habebitur
aſcenſio propoſiti arcus grad. 128. min. 3. fere.

Q vod ſi inquirenda ſit aſcenſio arcus Eclipticæ non a principio ♈, in-
choati, v.g. arcus zodiaci incipientis a grad. 10. ♉, & terminati in grad. 18. ♊,
qui complectitur grad 38. Detrahenda erit aſcenſio grad. 10. ♉, nempe grad. 37.
min. 35. ab aſcenſione grad. 18. ♊, videlicet a grad. 76. min. 57. ut relinquatur
aſcenſio propoſiti arcus grad, 39. min 22.

H ac ratione facile colliges aſcenſionem rectam cuiuslibet ſigni zodiaci per
ſe ſumpti, ueluti in ſequenti formula apparet.

ASCENSIONES SIGNORVM IN
ſphæra recta.
Aries Virgo Libra Piſces 27. 54
Taurus Leo Scorpius Aquarius 29. 54
Gemini Cancer Sagittarius Capricornus 32. 12
P erspicve hinc ſequitur, in ſphæra recta quatuor ſigna, quæ duo pun
cta ſolſtit ialia circunſtant, oriri recte, reliqua vero octo oblique. Item arcus,
illos obliquus oriti, qui propinquiores ſunt puncti, æquinoctialibus, rectius
vero eos, qui punctis Solſtitialibus uiciniores exiſtunt. Idem dices de deſcen
ſionibus, & cæli mediationibus. In ſphæra igitur recta quaterna ſemper ſigna
æquales habent aſcenſiones, æqualesq; deſcenſiones, & cæli mediationes. Quæ
quidem omnia demonſtrari poſſunt ex ſphæricis triangulis.

250.
Ort 9 et oc
caſus ſi-
gnorũ in
ſphæra o-
bliqua.

DE ORTV, ET OCCASU SIGNORVM
in ſphæra obliqua.

I n ſphæra autem obliqua, ſiue decliui, duæ medietates zodiaci ad
æquantur ſuis aſcenſionibus. Medietates dico, quæ ſumuntur à duobus

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer