Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Comment. in iij. Cap. Sphæræ
P orro in ſphæra recta aſcenſio cuiu slibet ſigni, ſeu arcus zodiaci æqua-
lis eſt ſuæ deſcenſioni: quoniam deſcenſio in vno Horizonte recto, eſt aſcen-
ſio in alio Horizonte recto, (quem nimirum habent antipodes habitantium
in priori Horizonte) & contra. Certum autem eſt, aſcenſionem vnius eiuſ-
demque arcus zodiaci eandem eſſe in quolibet Horizonte recto, propter æ-
qualem inclinationem zodiaci. Eodem pacto aſcenſio cuiuslibet ſigni æqua-
lis eſt mediationi cœli eiuſdem, hoc eſt, quanto tempore ſignum aliquod ſu-
pra Horizontem exoritur, tanto etiam præciſe tempore Meridianum cuiu ſcun
que loci pertranſit, quia videlicet Meridianus quilibet Horizon rectus appel-
lari poteſt, cum per mundi polos tranſeat. Quare omnia, quæ dicta ſunt de
aſcenſionibus ſignorum, ſiue arcuum zodiaci, in ſphæra recta, eadem intelli-
genda ſunt de deſcenſionibus in eadem ſphæra recta, nec non de cœli media-
tionibus tam in ſphæra recta, quàm in obliqua.

248. QVOMODO ASCENSIO RECTA
cuiuslibet arcus zodiaci a Verna ſectione
inchoati ſupputetur.

D emonstravit Ioan. Regio. propoſ. vltima lib. 1. Epitomes, & Ge
ber in opere Aſtronomico, & nos etiam in ſcholio propoſ. lib. 2. Gnomoniees
demonſtrauimus: Talem eſſe proportionem ſinus complementi declinatio-
nis puncti arcum Eclipticæ ab alterutro æquinoctio in choatum terminantis.
ad ſinum complementi eiuſdem arcus, qualis eſt proportio ſinus totius ad ſi-
num complementi aſcenſionis rectæ. Quare ſi iuxta regulam proportionum
ſinus totus in ſinum complementi arcus propoſiti multiplicetur, productus\'que
numerus diuidatur in ſinum complementi declinationis vltimi puncti arcus,
inuenietur ſinus complementi aſcenſionis rectæ, ideoque aſcenſio nota erit.
Quæ cum ita ſint, inuenientur aſcenſiones rectæ omnium arcuum Eclipticæ in
cipientium a ſectione Verna hac ratione.

S i arcus propoſitus Quadrante minor fuerit, dabit documentum iam expo
ſitum aſcenſionem eius rectum. E xemplvm . Sit inuenienda aſcenſio recta
viceſimi gradus ♊, hoc eſt, arcus continentis grad. 80. Multiplicetur ſinus to-
tus, videlicet 100000. per 17364. ſinum complementi dicti arcus, productuſ,
que numerus 1736400000. diuidatur per 91970. ſinum complementi decli-
nationis. Nam proueniet ſinus complementi aſcenſionis rectæ 18880. cui re-
ſpondet in tabula ſinuum arcus grad. 10. min. 53. quo ablato ex 90. grad. reli n-
quetur aſcenſio recta grad. 79. min. 7. Quod ſi arcus zodiaci præciſe Quadrans
fuerit, erit eius aſcenſio recta Quadrans quoque, nempe grad. 90.

S i arcus Quadrante quidem maior, at ſemicirculo minor extiterit, detra-
hendus erit ex ſemicirculo, hoc eſt, ex grad. 180 & reliqui incipientis a ſectio-
ne Autumnali aſcenſio recta exploranda. Nam ſi ea rurſus â ſemicirculo aufe-
ratur, remanebit aſcenſio recta arcus propoſiti: quia totus ſemicirculus zo-
diaci aſcendit cum toto ſemicirculo Aequatoris. E xemplvm . Quærenda
ſit aſcenſio recta grad. ♋. hoc eſt, arcus continentis grad. 100, Detracto hoc
arcu eſt ſemicirculo, remanet arcus grad. 80. cuius aſcenſio recta grad. 79.
min. 7. ablata a ſemicirculo dabit aſcenſionem propoſiti arcus grad. 100

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer