Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.

247. COMMENTARIVS.

S olvit hic auctor ex ijs, quæ dixit, dubitationem quandam, quæ alicui
faceſſere poſſet negotium: videlicet, non valere hanc argumentationem; Sunt
duo arcus in ſphæra omnino æquales inter ſe, qui ſimul eodem temporis mo-
mento in cipiunt oriri ſupra Horizontem, ſemper\'que maior pars vnius exorta
eſt, quam alterius, igitur, citius arcus ille totus, cuius ſemper maior pars eſt
perorta, ſupra Horizontem aſcendet, quàm arcus, cuius ſemper minor fuit por
tio orta. Soluitur enim hæc argumentatio per ea, quæ dicta ſunt in prima regu-
la. Nam quilibet Quadrans zodiaci initium ſumens ab aliquo quatuor pun-
ctorum cardinalium, vt diximus, ſimul totus exortitur cum quadrante Aequa-
toris correſpondente, & tamen, antequam toti Quadrantes peroriantur, ſem-
per maior pars alicuius eorum eſt exorta, quàm alterius. Semper enim maior
pars cuiuslibet quadrantis zodiaci ab alterutro æquinoctio incipientis aſcen-
dit ſupra Horizontem quàm Quadrantis Aequatoris, initio facto ſemper om-
nium arcuum orientium à puncto æquinoctij, quia ſemper talis arcus zodiaci
efficit minorem angulum cum Horizonte ad partes Aequatoris, quàm Aequa
tor: Vnde per propoſ. 10. lib. 1. Menelai, vel per propoſ. 11. noſtrorum triangu-
lorum ſphæricorum, minor arcus Aequatoris correſpondebit, donec in fine
Quadrantium vterque angulus fiat rectus, & conſequenter arcus æquales, per
propoſ. 4. eiuſdem Ibi. 1. Menalei, vel per propoſ. 5. noſtrorum triangulorum
ſphæricorum. Simili modo ſemper maior pars cuiuslibet Quadrantis Aequa-
toris initium ſumentis à Coluro ſolſtitiorum, ſupra Horizontem emergit,
quàm Quadrantis zodiaci correſpondentis, vt clariſſime deducitur ex trian-
ulis ſphæricis, & perſpicue apparebit ex tabula aſcenſionum rectarum: quia
idelicet ſemper talis arcus Aequatoris minorem angulum conſtituit cum Ho
rizonte, quam zodiacus, &c. Quod autem toti Quadrantes, ſimul peroriantur,
etiamſi ſemper maior pars vnius ſit perorta, quam alterius, inde prouenit, quòd
non ſemper eadem proportione maior pars vnius oriatur, quàm alterius, ſed
paulatim decreſcat illa proportio, vt manifeſtum eſt ex tabula aſcenſionum re
ctarum; ita vt in fine ſit iam compen ſata tota inæqualitas aſcenſionum. Quod
quidem fieri poſſe, præter exemplum Quadrantum zodiaci, & Aequa toris ad-
ductum, hoc vno exemplo percipi poteſt. Sint duo mobilia A, & B, quæ per
vnum & idem ſpatium moueantur, incipiendo eodem tempotis momento, hac
tamen lege, ut A, quidem ſemper regulariter, & vniformiter incedat, B, vero
vſque ad medium ſpatium velocius, vel tardius feratur, & a medio ad finẽ vſq;
tardius vel velocius eadem omnino proportione, qua antea vincebat mobile
A, vel ab eo ſuperabatur. Quo poſito certum eſt, vtrumque mobile eodem
tempore ad finem ſpatij peruenturum, quòd illa dicta proportione tota inęqua
litas compenſetur: niihlominos tamen ante finem ſpatij totius ſemper mobile
A, antecedet, vel conſequetur mobile B. Alias non vna abſoluerent totum
ſpatium, vt conſtat. Sic igitur intelligendum eſt moueri Quadrantes zodiaci,
& Aequatoris, tc tos quidem eodem tempore exoriri, partes vero eorundem
temporibus inæqualibus. Nam quadrantes zodiaci à Coluro æquinoctio-
rum incipientes velocius exoriuntur circa principium, tardius vero circa fi-
nem: At Quadrantes a Coluro Solſtitiorum inchoati tardius in principio,
quàm in fine.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer