Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Comment. in iij. Cap. Sphæræ
huc reliqui arcus inæquales, arcus uidelicet zodiaci, & eius aſcenſio. Verum
hæc omnia cuiuis facile intueri licet in ſphęra materiali, manifeſta\'que erunt ex
tabula aſcenſionum rectarum.

E st enim regula. Quilibet duo arcus zodiaci æquales, & ęqua
liter distantes ab aliquo quatuor punctorum iam dictorum, æquales ha-
bent aſcenſiones.

245. COMMENTARIVS.

S ecvnda regula eſt. Quilibet duo arcus zodiaci æquales, & æqualiter
diſtantes ab aliquo quatuor punctorum Cardinalium, in ſphæra recta æqua-
les habent aſcenſiones inter ſe. Vt v.g. ſignum ♊, & ſignum ♋, quia ſunt ar-
cus æquales, & æqualiter\'q; remoti a puncto ſolſtitij æſtiui, habent unam, ean-
dem\'que aſcenſionem; cum utrolibet enim ſigno aſcendunt grad. 32. min. 12.
Aequatoris. Eademque eſt ratio de ſigno ♉, & ♌: Item de ſigno ♈, & ♍, & ſic
de cæteris arcubus æqualibus, dummodo æqualiter remoueantur ab aliquo
dictorum quatuor punctorum, ut perſpicuum erit ex tabula aſcenſionem re-
ctarum Conſirmari poteſt hæc regula ex ſphæricis triangulis; quia huiuſmodi
arcus Eclipticæ, cum æque ab Aequatore extremis punctis declinent, ut ſupra
dictum eſt, æquales efficiunt angulos cum Horizontem, unde æquales arcus
Aequatoris ipſis reſpondeant neceſſe eſt, ac propterea æquales habebunt aſcen
ſiones inter ſe.

E t ex hoc ſequitur, quod ſigna oppoſita æquales habent aſcenſio-
nes. Et hoc eſt, quod dicit Lucanus lib. 9. loquens de proceſſu Catonis in
Libyam uerſus Aequinoctialem.

Deprehenſum eſt hunc eſſe locum, qua circulus alti

Solſtitij medium ſignorum percutit orbem.

Non obliqua meant, nec T avro S corpivs exit

Rectior; aut A ries donat ſua tempora L ibrae ;

Aut A straea iubet lentos deſcendere P isces ;

Par G eminis C hiron ; & idem quod C arcinvs ardens.

Humidus A egoceros ; nec plus L eo tollirur V rna .

H ic dicit Lucanus, quod exiſtentibus ſub Aequinoctiali, ſigna
oppoſita æquales habent aſcenſiones, & occaſus: oppoſitio autem ſigno-
rum habetur per hunc uerſum.

Eſt Lib. Ari. Scor. Tau. Sa. Gemi. Capri. Cancr. A. Le. Piſ. Vir.

246. COMMENTARIVS.

C olligit ex 2. regula, ſigna oppoſita in ſphæra recta æquales inter
ſe habere aſcenſiones. Quod confirmat auctoritate Lucani lib. 9. ubi deſcri-
bit aduentum Catonis ſub Aequinoctialem circulum, quem appellat circulum
alti ſolſtitij, dicens, omnia ſigha oppoſita habere æquales aſcenſiones, & de-
ſcen ſiones, ita ut nullum ſignum ſuo oppoſito rectius aut obliquius aſcendat,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer