Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Comment. in iij. Cap. Sphæræ

arcus prædictus Aequatoris eontinet grad. 143. min. 57. ideo præfactus arcus
vocatur deſcenſio tertij gradus ♌, quia unà cum eo deſcendit, & ſic de cæter is.
Itaque aſcenſio, ſiue deſcenſio cuiuslibet puncti Eclipticæ, uel etiam ſtellę cuiuſ-
uis, eadem eſt, quę aſcẽſio, uel deſcenſio arcus Eclipticæ, qui ab initio ♈, compu
tatur ſecundum ſignorũ ſucceſſionem vſque ad Horizõtẽ, poſita ſtella, uel gra-
du Eclipticæ in Horizonte præciſe, ex parte quidem orientis ſi de aſcenſi one
ſermo habeatur, ex parre vero occidentis, ſi deſcenſionis habeatur ratio.


S ignvm autem recte oriri dicitur, cum quo maior pars Ae-
quinoctialis oritur; oblique uero, cum quo minor. Similiter etiam in-
telligendum est de occaſu.

242. COMMENTARIVS.

Q voniam dictum eſt, Aequatorem ſecundum omnes ſui partes unifor
miter ſupra Horizontem eleuari, non autem zodiacum fit, ut aliquando cum
uno arcu Eclipticæ, ſeu zodiaci maior arcus Aequatoris aſcendat, aliquando
minor, docet iam ſignum illud, ſiue arcum Eclipticæ, cum quo maior arcus
Aequatoris cooritur, dici oriri recte: cum quo vero minor ar cus Aequatoris
coaſcendit, oriri obliquæ. Pari ratione ſignum, uel arcum Eclipticæ, cum quo
maior arcus Aequatoris ſub Horizontem tendit, occidere recte; cum quo uero
minor, obliquę.

E xemplvm . Romę cum arcu Libræ, qui comprehendit grad. 30. a-
ſcendit arcus Aequatoris continens grad. 38. Min. 27. Quare ſignum ♎, dice-
tur oriri recte: At cum arcu Arietis coaſcendunt. grad. 17. min. 21. Aequato-
ris, idcirco dicetur ſignum ♈, oriri oblique. Similiter quia cum ſigno ♈, de-
ſcendunt grad. 38. min. 27. dicetur Aries occidere rectæ; At libra dicetur occi-
dere obliquæ, quia deſcendunt tantum gtad. 17. min. 21. Aequatoris cum ea in
fra Horizontem, &c.

D icitvr prior ortus, & occaſus, quãdo nimirum plures gradus Aequa
toris cooriuntur, uel ſimul occidunt, rectus; quia tunc rectiores angulos efficit
arcus ille zodiaci exoriens, uel deſcendens, cum Horizonte; Poſterior autem
ortus, & occaſus, quando ſcilicet pauciores gradus Aequatoris aſcendunt ſi-
mul, uel deſcendunt, uocatur obliquus, quoni am arcus ille zodiaci emergens,
vel occumbens obliquiores angulos cum Horizonte conſtituit. Quæ omnia
perſpicua ſunt in ſphæra materiali. Vnde arcus zodiaci, cum quo æqualis
arcus Aequatoris peroritur, uel occidit, dici poterit oriri, & occidere medio mo
do: cuiuſmodi ſunt quatuor Qnadrantes zodiaci in ſphæra recta. Oriuntur e-
nim ſinguli cum ſingulis Quadrantibus Aequatoris, ut ſtatim dicemus.

P tolemaevs autem, quem ſequũtur omnes Aſtronomi, Aſcenſiones
rectas uocat eas omnes, quæ fiunt in ſphęra recta: Obliquas autem illas, quæ
in ſphæra obliqua habentur, ſiue maior arcus Aequatoris, minorve, ſiue æqua-
lis cooriatur. Ita quoque eas appellant Aſtronomi in tabulis aſcenſionum. Vn
de recta aſcenſio alicuius arcus, ſiue gradus Eclipticæ, apud ipſos ſumitur pro
aſcenſione, quam habet in ſphæra recta, ſiue maior arcus cum eo oriatur, ſiue
maior: obliqua vero aſcenſio cuiuſque arcus intelligitur ea, quam habet in
ſphæra obliqua, cum quantuncunque arcu Aequatoris ipſe coaſcendat. Idem
dicendum eſt de Deſenſionibus rectis & obliquis.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer