Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Comment. in iij. Cap. Sphæræ

ſupra Horizontem emergit, cum eo tempore in Tauro Sol exiſtat.

P ari , ratione ſignum illud, uel aſtrum proprie Coſmice dicitur occidere,
quod tempore matutino, Sole oriente, ſub Horizontem deſcendit; Improprie
uerò omne aſtrum, quod in die infra Horizontem labitur. Itaque oriente ſi-
gno quocunque, ſeu ſtella Coſmice, neceſſe ſignum, ſtellamve per diametrum
oppoſitam, immo vero & omnes ſtellas, quæ tunc Horizontem ex parte occi-
dentis contingunt Coſmice occidere. De hoc occaſu Coſmico loquitur Virg. 1.
Georg. in his carminibus.

Ante tibi Eoæ Atlantides abſcondantur,

Debita quàm ſulcis committas ſemina, quàm\'qꝫ

Inuitæ properes anni ſpem credere terræ

Intelligit etenim tempus Autumni in quo, Sole exiſtente in Scorpio, Pleiades
in Tauro ſigno oppoſito conſtitutæ mane occidunt, hoc eſt, Coſmice.

C hronice , ſeu potius, ſecundum aliquos. Achronice oriri ſignum, vel
aſtrum proprie dicitur, quod veſpertino tempore, Sole infra Horizontem deſcẽ
dente, ex parte orientis ſupra Horizontem emergit; Improprie uero quodcun-
que in nocte ſupra Horizontem aſcendit: quo pacto qualibet nocte ſex ſigna
dici poſſunt oriri chronice. De ortu Chronico ſcribit Ouid. lib. 1. de Ponto. Ele-
gia. 9.

Vt careo vobis Scythicas detruſus in oras,

Quatuor Autumnus Pleias orta facit.

Tempore enim Autumni, Sole uidelicet exiſtente in Scorpio, oriuntur Pleia des
veſperi ſub Solis occaſum, ideſt, Chronice.

C hronice occidere dicitur proprie illud aſtrum, ſiue ſignum, quod vnà
cum Sole ſub Horizontem deſcendit: Improprie autem omne ſignum, quod no
cturno tempore infra Horizontem deprimitur; qua ratione ſingulis noctibus
ſex ſigna Zodiaci dicuntur Chronice occidere. Itaque oriente aſtro quocun-
que, ſeu ſigno Chronice, occidet neceſſario ſignum, ſiue Aſtrum oppoſitum
Chronice. Quod etiam de omnibus ſtellis, quæ tunc Horizontem ex parte oc-
cidentis tangunt, ac proinde cum Sole occidunt intelligendum eſt. De occaſu
Chronico ſecundum auctorem lucurus eſt Lucanus lib. 4.

-------- Nam Sol Ledæa tenebat

Sidera, vicino cum lux altiſsima Cancro est;

Nox tum Theſſalicas vrgebat parua ſagittas.

Indicare enim voluit tempus prope auroram, Sole exiſtente prope finem Ge-
minorum; vnde paulo ante ortum Solis neceſſe eſt Sagittarium, qui Geminis
opponitur, occidere improprie Chronice. Sed fortaſſe Lucanus in eo loco nul-
lum genus occaſus intellexit, ſed ſolum ſignificare uoluit tempus illud ante
Solis ortum, quo Sagittarius occumbit. At Ouid. de hoc occaſu ſcribit lib. 2
de Faſt.

Quem modo cęlatum stellis Delphina videbas

Is fugiet uiſus nocte ſequente tuos.


Loquitnr enim de tertio die Februarij, ante quem poſt Solis occaſum appare-
bat Delphinus ſupra Horizontem, ſed tertio die unà cum Sole occidebat Chro-
nice, cum exiſtat in Aquario, in quo tunc Sol commorabitur. Hinc perſpicuum
eſt, vnum idem\'que ſignũ, in quo exiſtit Sol, mane oriri Coſmice, & veſpere oc-
cidere Chronice: Item ſignum oppoſitum Soli ueſpere oriri Chronice; & ma-
ne occidere Coſmice, ut mirum non ſit Virgilium dixiſſe; Pleiades occidere

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer