Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.

occaſus eſt reſpectu temporis matutini. Chronicus uero ortus reſpectu
uerſpertini est.

C hronicvs occaſus eſt reſpectu oppoſitionis. Vnde Lucanus
lib. 4. inquit.

Nox tum Theſſalicas vrgebat parua ſagittas.

H eliacvs ortus, ſiue Solaris est, quando ſignum, uel stella ui
deri poteſt per elongationem Solis ab illo, quod prius uideri non poterat
Solis propinquitate. Exemplum huius ponit Ouid. lib 2. de Faſt. ſic.

Iam leuis obliqua ſubſedit Aquarius urna.

E t Virgilius in Georg. li. 1.

Gnoſia\'q; ardentis decedat ſtella coronæ.

Quæ iuxta Scorpionẽ exiſtens non uidebatur, dum Sol erat in Scorpione.

O ccasvs Heliacus eſt, quando Sol ad ſignum accedit, & illud
ſua præſentia, & luminoſitate uideri non permittit. Huius exemplum

eſt apud Virgi. in Georg. lib. 1.

... Et aduerſo cedens Canis occidat aſtro

236. COMMENTARIVS.

EX plicatis in 2. capit. omnibus decem circulis, ex quibus
ſphæra materialis componitur, & illa cæleſtis componi inteſligi
tur, agit iam auctor in hoc 3. cap. de diuerſis apparẽtis, quę fiunt
ratione motus primi mobilis, & Scolis in zodiaco. Poteſt autem
hoc caput diui di in quatuor particulas. In prima agit de ortu &
occaſu ſiderum: In ſecunda de diebus naturalibus, & artificialibus: In tertia
aſſignat propia quædam, quæ conueniunt hominibus ratione diuerſæ habita-
tionis in terra: In quarta denique diſputat de climatibus mundi.

E st autem ortus cuiuslibet aſtri, eleuatio, ſeu aſcenſio eius ſupra Horizon
tem, vel certe apparitio eiuſdem, quod antea ob vicinitatem Solis non cenſpicie
batur. Occaſus vero eſt depreſſio, ſiue deſcenſio aſtri infra Horizontem, uel certe
occultatio eius, ita ut amplius cerni nequeat propter Solis propinquitatem. Ita-
que ortus omnis aſtrorum, occaſus ſumitur uel comparatione Horizontis, uel
comparatotione Solis. Hinc fit, vt apud Poetas, ſicut auctor dicit, triplex ſit or-
tus occaſus\'que ſiderum, nimirum Coſmicus, Chronicus, qui duo penes. Hori-
zontem ſumuntur, & Heliacus, qui ad Solem refertur.

S ignvm illud uel aſtrum proprie Coſmice dicitur oriri, quod unà cum
Sole ſupra Horizontem matutino tempore aſcendit: Improprie autem omne
aſtrum, quod in die eleuatur ſupra Horizontem; quo pacto ſingulis diebus ſex
ſigna zodiaci Coſmice dicuntur oriri, quamuis ob ſplendorem Solis minime.
poſſint uideri. Ortum Coſmicum proprie dictum intellexit Virgil. 1. Georg
carmine illo, quod auctor retulit, videlicet

Candidus auratis aperit cum cornibus annum
Taurus, &c.

Voluit enim ſignificare menſem Aprilem, in quo mane vnà cum Sole Taurus

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer