Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.
polum arcus B F G; Quadrantis a Zenith per polum ad Horizontem uſque ar-
cus F G C: Cum igitur Quadrantes R G, F C; ſint æquales, perſpicuum eſt, dem
pro communi arcu F G, reliquum arcum G C, nempe eleuationem poli ſupra
Horizontem, æqualem eſſe arcui reliquo F B, nimirum diſtantiæ Zenith ab Ae-
quatore. Hinc perſpicuum eſt, altitudinem poli in quacunque ciuitate æqua-
lem eſſe latitudini eiuſdem loci, cum tanta ſit latitudo loci, quanta eſt Diſtan-
tia Zenith ab Aequatore.

210. OFFICIA HORIZONTIS.

211. I.

D ividit cœlum in duo hemiſphæria æqualia ſuperum ſeu viſum alte-
rum, alterum uero inferum ſeu occultum.

212. II.

E st cauſa rectæ, & obliquæ ſphæræ. Quo enim Horizon aliquis polum
mundi magis eleuatum habet, eo etiam magis obliquam ſphæram habebunt il
li, qui in tali Horizonte habitant, & quo minus eleuatum polum habet Hori-
zon quiſpiam, eo quoque minus obliquam ſphæram nanciſcentur degentes in
tali Horizonte; adeo ut ibi maxime alter polorum ſupra Horizontem extol-
litur, ibi maxime obliqua exiſtat ſphæra, ut contingit habitantibus ſub mun-
di polis; Vbi vero nulla eſt eleuatio ſupra Horizontem, ut degentibus ſub Ae-
quatore directe accidit, ibi nulla ſit ſphæræ obliquitas, ſed omnino ſphæra re-
cta exiſtat.

213. III.

P enes Horizontem ſumitur quantitas cuiuslibet diei, & noctis artifi-
cialis. Definitur enim Dies artificialis eſſe mora Solis ſupra Horizontem: Nox
vero, mora eiuſdem Solis infra Horizontem. H æc autem mora cognoſcitur
tantum modo ex arcubus parallelorum ſupra, uel infra Horizontem, quos Sol
ad motum diurnum deſcribit: Ita vt ſi Horizon diuidatomnes parallelos
per æqualia, vt fit in ſphæra recta, perpetuo dies noctibus ſint æquales: ſi vero
per inæqualia, diebus noctes ſint inæquales: Sed de his plura in 3. cap. Ex quo
facile colligitur, Horizontem ſolum eſſe cauſam inæqualitatis dierum, ac no-
ctium artificialium.

214. IIII.

O stendit moram omnium ſtellarum ſupra Horizontem & infra eun
dem. Quando enim Horizon omnes parallelos, qui ad motum diurnum deſcri
buntur, diuidit bifariam, vt contingit in ſphæra recta, quęlibet ſtella tantum
temporis ſpacium conſumit ſu pra Horizontem, quantum infra eundem. Quan
do vero Horizon parallelos non bifariam ſecat, vt fit in ſphæra obliqua, ſtellæ
ab Aequatore verſus polum conſpicuum declinantes maiorem trahunt morã
ſupra, quàm infra Horizontem: cuiuſmodi ſunt nobis in Europa degentibus
omnes ſtellæ in hemiſphærio Borealis conſtitutæ. Declinantes autem ad po-
lum occultum minus temporis conſumunt ſupra Horizontem, quam infra, qua
les ſunt in noſtro Horizonte omnes ſtellę poſitæ in hemiſphęrio Auſtrali. Quæ
omnia facile demonſtrantur ex ſphæricis elementis Theodoſij. Immo quædam
ſtellæ in ſphæra quacunque obliqua non aſcendunt ſupra Horizontem, ſed ſub
eo perpetuo deliteſcunt: quædam vero non infra ipſum deſcendunt, ſed ſemper
conſpicuæ ſupra Horizontem exiſtunt, vt mox dicemus.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer