Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.
la circularis ſuperficiei terrę incumbens pro Horizonte capiatur. Vt enim plu-
rimis experimentis in 1. ca. comprobauimus, hæc ſuperficies ſenſibiliter cœlum
in duas medietates diſſecat, quãuis Geometrice loquendo tantummodo ſuper-
ficies per centrum terræ educta cęlum bifariam ſecet, quæ Horizon rationa-
lis à prędictis auctoribus vocatur, quòd ſola ratione ſit collectus. Neque enim
acies oculorum ad extremum uſque cęlum excurrit, ut cęlum diuiſionem in par
tes æquales percipiat, ſed ex phænomenis uarijs, quæ ſenſu percipiuntur, mens
ratiocinando colligit, rem ita ſeſe habere. Eandem de cauſa uocatur a nonnul
lis artificialis, eo quod beneficio artis Aſtronomicę ſit inuentus. De hoc igi-
tur Horizonte rationali diſſerit hoc loco Ioannes de Sacroboſco, eique æqui-
diſtat omne pauimentum ad libellam conſtructum. Item quæuis ſuperficies
conuexa aquæ, quatenus nimirum ſenſui plana eſſe uidetur.
H orizon ſenſibilis nũcupatur illud ſpatium in ſuperficie terrę mariſ-
ue, quod acies oculorum circumducta conſpicere poteſt, ſublatis omnibus
impedimentis. Quoniam enim terra rotunda eſt, non poteſt oculus in eius ſu-
perficie conſtitutus maius ſpatium intueri, quàm quod auferunt lineæ rectæ
ab oculo egredientes, quæ globi terreſtris ſuperficiem contingant, ut apud Per-
ſpectiuos manifeſtum eſt. Hoc autem ſpacium nõ eiuſdem quantitatis omnes
auctores faciunt. Ex ſententia enim Macrobij eius ſemidiameter complectitur
ſtadia 180. hoc eſt, milliaria 221/2. Eratoſthenes eandem ſtatuit ſtadiorum
350. quæ milliaria ferme efficiunt 44. Albertus Magnus aſſerit candem conti-
nere ſtadia 1000. id eſt, milliaria 125. Proclus autem eandem facit ſtadiorum
2000. quæ efficiunt milliaria 250. A pud pleroſque vero reperies eandem con
tinere tanquam iuxta ueriorem ſententiam, ſtadia 500. duntaxat, ſeu milliaria
621/2. Quantuncunque denique hoc ſpatium exiſtat, (difficile enim determi-
nari poteſt) ſatis nobis ſit, illud appellari Horizontem ſenſibilem.
E st autem duplex Horizon, rectus, & obliquus ſiue declinis. Re-
ctum Horizontem, & ſphæram rectam habent illi, quorum Zenith est
in Aequinoctiali, quia illorum Horizon eſt circulus tranſiens per polos
mundi, diuidens Aequinoctialem ad angulos rectos ſphærales: Vnde
dicitur Horizon rectus, & ſphera recta. Obliquum Horizontem, ſiue
decliuem habent illi, quibus polus mundi eleuatur ſupra Horizontem,

Et quoniam illorum Horizon interſecat Aequinoctialem ad angulos
impares & obliquos, dicitur Horizon obliquus, & ſphæra obliqua, ſiue
decliuis.

207. COMMENTARIVS.

D ividit Horizontem in rectum, & obliquum, docetque rectum appel-
lari quoque ſphæram rectam, obliquum autem ſphæram obliquam. Qua de
re plura ſcripſi in primo cap. Nunc ſatis erit utrumque Horizontem, ſeu ſphæ
ram proprijs figuris ob oculos ponere.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer