Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.

aliud, reperietur hic quaſi numerus 81705. quẽ, quia minor eſt, quàm 91867.
ſinus complementi differentiæ latitudinum locorum datorum, quæ complecti-
tur grad. 23. min. 16. ſubtrahemus à 91867. ſinu complementi differentiæ lati-
tudinum, relinquenturque 10162. pro ſinu complementi diſtantiæ Romæ ab il-
lo loco, qui Cuſcho obijcitur. Hoc autem complementum in tabula ſinuum
continet grad. 5. min. 50. Ipſa ergo diſtantia comprehendet gr. 84. min. 10. quã
ſi ex ſemicirculo demamus, relinquetur diſtantia inter Romam, & Cuſchum
gr. 95. min. 50. nimirum milliariorum Italicorum 7/12

205. DE HORIZONTE.

H O rizon vero eſt circulus diuidens inferius hemi-
ſphærium à ſuperiori. Vnde appellatur Horizon, id
eſt, terminator viſus. Dicitur etiam Horizon, circulus
hemiſphærij eadem de cauſa.

206. COMMEMTARIVS.

VL timo loco inter circulos maximos agit de Horizonte, quem
in ſphæra dicit eſſe cum circulum, intellige maximum, qui diuidit
hemiſphærium inferius à ſuperiori hemiſphærio. Quamuis. n. qui-
libet circulus maximus ſphæram in duo hemiſpæria diuidat æ-
qualia, peculiari tamen ratione, & ſimpliciter hemiſpærium dici conſueuit
pars cœli viſa, vel non uiſa, in quas partes, præter Horizontem, nullus cir-
culus maximus diſtribuit cœlum, niſi quando munere Horizontis fungitur,
qualis eſt Aequator reſpectu illorum, qui ſub polis mundi habitant.

D ocet deinde hunc circulum appellari Horizontẽ, quaſi terminatorem
viſus, à verbo nimirum græc όρίζoμαι, quod ſignificat determino, propterea
quod ſeparat partẽ cœli viſam à non viſa. Eandẽ ob cauſam ait, eundẽ dici circu
lum hemiſphærij, propter viſum ſcilicet hemiſphærium, ac non viſum. Solet
quoque hic circulus vocari gyrus hemiſphærij, & a Latinis Finitor, ſiue Finiens.
E st autem Horizon in cœlo concipiendus immobilis prorſus ſicut, & Me-
ridianus. Debet enim neceſſario eſſe rectus ad Meridianum in omni climare;
Perſpicuum autem eſt, Horizontem non ſemper poſſe eſſe rectum ad Meri-
dianum, ſi moueatur, hoc manente immobili. Ex quo efficitur, tot eſſe Hori-
zontes ab ortu in occaſum ſub eodem parallelo procedendo diſtinctos, quot
ſuperius diximus eſſe Meridianos, ſi ſenſus iudicium ſequamur, nempe 300. Cõ
ſequuntur enim ſeſe mutuo Meridianus, atque Horizon, ita vt vno mutato, ne-
ceſſario alter quoque mutetur: vt mirum ſit, cur Proclus in ſphæra aſſeruerit
Meridianum mutari ſenſibiliter in ſpatio 300. ſtadiorum, quæ conſtituunt mil-
liaria 37. 1/2. vt ſupra diximus: Horizontẽ vero in ſpatio 400. ſtadiorũ, quę effi-
ciunt milliaria 50. niſi forte mutationem. Horizontum intelligat non ab or-
tu in occaſum, ſed à Septentrione in meridiem. Mutantur enim Horizontes
non ſolum ab ortu in occaſum, ſicut & meridiani, verum etiam à polo ad po-
lum, ita vt impoſſibile ſit omnino, in terra duas ciuitates eundem poſſe habere
Horizontem, ſi Geometricè loqui velimus, ſiue una ab altera in ortum occa-
ſumve, ſiue in Boream, meridiem veremoueatur. At vero plurimæ ciuitates,
omnes videlicet, quæ eandem habent longitudinem, vel etiam, quarum dif-
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer