Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Comment. in ij. Cap. Sphæræ

duobus punctis notaueris, erit linea recta, quæ per hæc duo puncta educetur
meridiana linea: quoniam uidelicet tempore meridiei eam umbra Solis, effecit.

201. VII.

P raestat hic circulus in qualibet ſphæra obliqua idem, quod Horizon
rectus in ſphæra recta. Nam ſicut ſe habet quoduis punctum eclipticæ, ſeu ſtel-
la ad Horizontem rectum, ita prorſus ſeſe habeat, neceſſe eſt ad Meridianum
cuiuslibet ciuitatis, quantum ad ortum, & occaſum, hoc eſt, ad tranſitum per
Meridianum: quia tam Meridianus, quàm Horizon rectus per utrumq; mundi
polum incidit. Atque hac de cauſa Aſtronomi dies naturales inchoant a me-
ridiano circulo, & non ab Horizonte, quoniam cum ipſi in ſuis obſeruationi
bus requirant tempora maxime æqualia, certiſſimo iudicio, ac demonſtratione
animaduerterunt, zodiacum in ſuo ortu & occaſu non tantam admittere va-
rietatem reſpectu Meridiani, quantam reſpectu Horizontis obliqui. Nam quò
obliquior fuerit Horizon, etiam maior uarietas cernitur in ortu, & occaſu par-
tium zodiaci. Sed hæc melius percipientur in 3. cap.

202. VIII.

M eridianvs circulus inſignem uſum habet in Coſmographia: of-
ficio enim illius metiuntur Coſmographi, & lõgitudines, & latitudines ciuitatũ.
Quod ut intelligatur, pauca dicenda mihi uidentur de longitudine, latitudi-
ne\'que ciuitatum. Ptolemæus igitur ut conſtat ex 1. lib. Geographiæ, cap. 6.
quem omnes Coſmographi imitantur, uidens terram habitabilem magis por-
rigi ab occaſu in ortum, quàm a Septentrione in Auſtrum, appellat tractum
terræ ab occaſu in ortum, longitudinem, à Septentrione uero in Auſtrum, la-
titudinem; quemadmodum etiam in quacunque re quanta maiorem diſtan-
tiam appellare ſolemus longitudinem, & minori diſtantiæ latitudinem tribui-
mus. Vel etiam quia ut idem ait, motus planetarum ab occaſu in ortum lon-
gior eſt, quàm à Septentrione in Auſtrum. Hic enim includitur inter duos
tropicos tantum, quorum diſtantia continet grad. 47. Ille vero complectitur
grad. 360.

E st autem duplex oriens, atque occidens, abſolutum ſcilicet, & reſpecti-
uum, Oriens abſolutum dicitur finis terræ habitabilis ex parte orientis, qua-
lis eſt Ptolemæo Sinarum regio, quæ hodie Mangi dicitur, regi Tartarorum
olim ſubdita, nunc autem regi potentiſſimo Sinarum. Procedenti enim ab
occaſu ad ortum poſt dictam regionem ſtatim occurrit mare. Occidens abſo-
lutum dicitur finis terræ ex parte occidentis, cuiuſmodi ſunt Inſulæ Fortu-
natæ, quæ in occidente iacent poſt extrema Europæ, & Africæ litora. Oriens
reſpectuum, & occidens ſumitur, habita ratione cuiuſcunque habitationis par-
ticularis, ſeu Horizontis: Quo pacto quælibet ciuitas habere dicitur ſuum
oriens, ſuumque occidens, & hoc poſteriori modo Meridianus quælibet æquali
ter diſtare dicitur ab ortu & occaſu. Tantum enim temporis conſumit Sol ab
ortu uſque ad meridiem, quantum à meridie ad occaſum uſq; Vel quia in om
nibus regionibus in Aequatore, quomodocunque reuoluatur, exiſtunt 90.
gradus inter Horizontem, ac Meridianum. Priori uero modo accipiunt
Geographi longitudinem terræ, ita ut longitudo cuiuslibet ciuitatis, di-
catur diſtantia ab occaſu, id eſt, ab Inſulis Fortunatis, verſus ortum, quæ
ita definiri ſolet. Longitudo ciuitatis, aut loci cuiuſpiam eſt arcus Aequa-
toris inter Meridianum dictæ cuitatis, lociue, & Meridianum In ſularum
Fortunatarum interiectus: Vel arcus paralleli per locum tranſeuntis interce-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer