Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Comment. in ij. Cap. Sphæræ

lis in Ecliptica ad diem propoſitum, eiuſq: declinationem ex tabula ſuprapoſita?
Nam Solis declinatio, ſi fuerit Borealis, vt quando Sol in ſignis Borealibus
♈, ♉, ♊, ♋, ♌, & ♍, exiſtit, detrahenda erit ab altitudine meridiana Solis,
vt habeatur altitudo Aequatoris, ſeu (quod idem eſt) altitudo meridiana Solis,
quam haberet in æquinoctijs: Hac enim dempta ex 90. grad. relinquetur eleua-
tio poli. Vt Romæ anno M dlxix . & die xx . Iulij, exiſtente Sole in grad.
6. min. 40. ♌, quæ quidem declinant in Boream ab Aequatore grad. 18. minut.
39. ut ex tabula declinationem conſtat: inueni in meridie altitudinem Solis con-
tinere grad. 66. min. 39. Detraho ex hac declinationem, nempe gr. 18. min. 39.
remanent 48. grad. pro altitudine Aequatoris, qua ablata ex 90. grad. relinquitur
altitudo poli grad. 42. Si vero declinatio Solis fuerit Auſtralis, vt quando Sol
ſigna Auſtralia, ♎, ♏, ♐, ♑, ♒, & ♓, percurrit, erit ea adijcienda altitudini
Solis meridianæ, ut inueniatur altitudo Aequatoris; Nam hac ablata ex 90.
grad. remanebit eleuatio poli, ut prius. Vt Romæ eadem anno M dlxix . ac
dic xxi . Nouembris, Sole commorante in grad. 9. & minut. 20. ♐, quæ diſcedũt
ab Aequatore in Auſtrum, vt docet tabula declinationum, grad. 21. min. 54. de-
prehendi altitudinem Solis meridianam grad. 26. min. 6. cui ſi addatur declina-
tio, puta grad. 21. min. 54. colligetur altitudo Aequatoris grad. 48. ex qua iterũ
inuenitur eleuatio poli. 42. grad. Aliam rationem inueniendæ altitudinis poli
ex Analemmate quolibet die, etiam ſi declinatio Solis ignota ſit, tradidi in ſecun
do ſcholio. propoſ. 28. lib. 1. Gnomonices.

Q voniam uero ut recte inueniatur altitudo poli, præciſe in puncto
meridiei accipienda eſt altitudo Solis, quòd tum demum fiet, cum umbra
gnomonis præciſe in lineam meridianam proijcietur, non abs re fuerit, paucis
indicare, qua arte linea meridiana indagari debeat: quoniam ad multa obſer-
uationes Aſtronomorum neceſſaria eſt. In plano igitur ad libellam conſtructo,
quod nimirum Horizonti ſit parallelum, deſcribantur plurimi circuli ex eo-
dem centro E, in quo erigatur ſtylus, ſeu gnomon E F, ad angulos rectos, quod
tum fiet, quando eius cacumen F, ęqualiter remotum fuerit a circunferentia
euiuslibet circuli in plano propoſito ex centro E, deſcripti. Erit autem æqua-
liter remotum, ſi à tribus ſaltem punctis circunferentiæ æqualiter deſtiterit, vt
lib. 4. Gnomonices propoſ. 12. demonſtrauimus. Deinde ante meridiem obſer-
uetur extremitas umbræ, donec ad amuſſim circunferentiam alicuius circuli
tangat, qualis eſt umbram E G, cuius, extremitas præciſe in circumferentiam ter-
tij circuli cadit. Rurſus poſt meridiem notetur umbræ extremitas, donec in
circunferentiam eiuſdem circuli cadat præciſe, cuiuſmodi eſt umbra E H.
Vt autem ſcias, qua hora poſt meridiem umbræ extremitas circunferentiam
eiuſdem circuli tangere poſſit, (ne fruſtra ad Solem accedas) obſeruandæ
erunt tot horæ poſt meridiem, quot horis ante meridiem umbram notaſti. Nam
ſi v.g. tertia hora ante meridiem extremitas umbræ tangit præciſe circunferen
tiam alicuius circuli, neceſſe eſt, ut tertia hora poſt meridiem eiuſdem circuli
circunferentiam contingat umbræ extremitas. Quod quidem multo certius ſcies
hac ratione. Quando umbræ extremum cadit ante meridiem præciſe in circun-
ferentiam alicuius circuli, inueſtigetur aliquo inſtrumento altitudo Solis, quæ
diligenter notata, quando poſt meridiem eandem Sol obtinebit altitudinem,
certiſſime tibi perſuadeas, tunc umbram extremam eiuſdem circuli circunferen-
tiam attingere: Quoniam eadem proportione poſt meridiem altitudo Solis di-
minuitur, qua accreſcit ante meridiem, & idcirco qua proportione umbram gno-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer