Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Comment. in ij. Cap. Sphæræ

193. COMMENTARIVS.

O biter explicat, occaſione ſumpta à Meridiano circulo, quid ſit ciui-
tatum longitudo, dicens eam eſſe arcum Aequatoris interceptum inter duos Me-
ridianos duarum ciuitatum. Quod intelligendum eſt ſi Meridianus alter tran-
ſeat per inſulas Fortunatas, à quo longitudo ciuitatum ſumitur. Nam arcus in
ter quoſuis duos Meridianos dicitur differentia longitudinum. De qua re paulo
poſt plura uerba faciemus. Quod ſi duæ ciuitates eundẽ obtineãt meridianũ, di-
centur ęqualiter diſtare ab oriente, & occidente, eandem\'q; habere longitudinem.

194. OFFICIA MERIDIANI.

195. I.


M eridianvs circulus determinat tempus ſemidiurnum, & ſemino
cturnum diei, noctisque; artificialis, oſtendendo puncta meridiei, ac mediæ no-
ctis. Diuidit enim meridianus dies, & noctes in ſpatia æqualia, diem quemcun-
que in tempus ante meridianum, ſeu matutinum, & in pomeridianum, ſiue ue-
ſpertinum: Noctem quoq. in horas, quæ mediam noctem antecedunt, & in eas,
quæ conſequuntur.

196. II.

I n eo omnia aſtra maximam, quam habere poſſunt, altitudinem ſiue eleua-
tionem ſupra Horizontem ſortiuntur, habentque intenſiſſimum uigorem, ac po-
tentiam, cum in eo conſtituta agant in hæc inferiora per lineas, quæ magis rectos,
ſiue minus obliquos angulos efficiunt: ut experimur luce clarius in Sole, qui in
meridiano circulo poſitus uehementius inferiora hæc calefacit, ac deſiccat, uapo-
res \'que conſumit, quam in ulla alia cæli partes.

197. III.

I n eodem collocatur Zenith, ſeu uertex cuiuſque regionis, à quo facile, per me
ridianum metiemur aſtrorum diſtantias, quando in meridiano conſtituta fue-
rint: Eadem\'q; modo menſurabimus interualla omnium circulorum paralle-
lorum & à noſtro uertice, & inter ſeſe.

198. IIII.

I ndicat nobis, quanta ſit Solis, aliorumque ſiderum altitudo meridiana,
quam habent in meridiano circulo poſita, cuius maximus eſt uſus apud Aſtro-
nomos. Eſt enim altitudo ſtellæ cuiuslibet meridiana, arcus meridiani circuli
interceptus inter Horizontem & ſtellam in meridiano circulo conſtitutam, dum-
modo arcus ille Quadrantem non ſuperet, ſed uel ſit præciſe Quadrans, ut ſi ſtel-
la in uertice capitis conſtiterit, uel certe Quadrãte minor, ut dum ſtella inter Ho
rizontem, & uerticem fuerit interiecta.

199. V.

A stronomi initium diei naturalis, quæ eſt integra Solis reuolu-
tio, ſtatuunt in circulo meridiano, & non cum vulgo in Horizonte. Varia enim
fuerunt diei initia apud varias gentes, nationeſque. Babilonij namque, quos
nunc imitantur Inſulæ Baleares, quæ dicuntur Maiorica & Minorica diem
inchoabant ab ortu Solis ad alterum ortum: Athenienſes, quos Adhuc Itali
omnes ſequuntur, diem numerabant ab occaſu Solis ad alterum occaſum:
Aegyptij, & Sacerdotes Romani à media nocte in alteram mediam noctem, quę
conſuetudo adhuc in Eccleſia Romana permanſit: Vulgus diem computat ab
ortu Solis ad eius occaſum. Aſtronomi denique a meridie ad alterum meridiem
diem computant. Maluerunt autem Aſtronomi à meridiano circulo diem in-
choare, quam ab Horizonte, quoniam, ut in tertio cap. docebimus, Sol & aſtra

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer