Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.

æſtatæ: Deinde idem fiatcirca Solſtitium brumale, donec altitudo Solis meri-
diana minima inueniatur; in ea enim Sol maxime declinat ab Aequatore ĩ Au
ſtrum. Si igitur minimam hanc altitudinem meridianam ex maxima illa detra
hamus, & reliquos gradus bifariam diuiſerimus, habebimus maximã Solis de-
clinationem ex vtraq; parte Aequatoris, quoniam maxima declinatio Borea-
lis, ęqualis eſt maximę Auſtrali, vt mox demonſtrabimus, quod & auctor dixit.

E xemplvm . Io. Regiomon. Viennæ deprehendit circa Solſtitium æſtiuum
maximam Solis altitudinem meridianam grad. 65. min. 30. Circa ſolſtitium
vero brumale minimam Solis altitudinem meridianam offendit grad. 18. min.
30. qua ablata a priori, remanent grad. 47. quorum medietas dabit maximam
Solis declinationem grad. 23. min. 30. Porrò vtriq; altitudini meridianæ, & ma
ximæ & minimæ captandæ aptiſſimum erit inſtrumentum. Quadrans eximiæ
magnitudinis, vt in eo etiam minuta graduum deſignari queant, in quo linea
fiducię circumuoluatur circa cius centrũ. Si. n. hic quadrans in plano, quod Ho-
rizonti ęquidiſtet, ita ſtatuatur, vt rectus illi plano inſiſtat, & vnum latus eius
directe lineæ meridianæ reſpondeat, centrum\'q; eiuſdem Boream reſpiciat, facil
limo negotio dictæ altitudines meridianæ reperiuntur. Conſtructionem huius
quadrantis inuenies apud Orontium Delphinatem in ſphęra, quam cõſcripſit.

C ognita maxima Solis declinatione, veniemus per doctrinam ſinuum
in notitiam declinationum omnium punctorum eclipticæ. Quoniam enim, vt à
nobis demonſtratum eſt in coroll. propoſ. 1. lib. 1. noſtræ Gnomonices, & alibi.
Item à Ioan. Regiom. in Epit. Almag. lib. 1. propoſ. 18. Item à Gebro Hiſpalenſi
lib. 2. & à Petro Nonio Luſitano propoſ. 2. ſecundæ partis de crepuſculis; Sicut
ſe habet ſinus totus ad ſinum maximę declinationis. ita ſe habet, ſinus arcus,
quo diſtat punctum eclipticę datum ab alterutro punctorum Aequinoctialium
ad ſinum declinationis eiuſdem puncti: ſi iuxta regulam proportionem, mul-
tiplicetur ſinus maximę declinationis in ſinum arcus, quo datum punctum ecli
pticæ ab alterutro punctorum Aequinoctialium remouetur, nempe a viciniori,
& numerus productus per ſinum totum diuidatur (quod fiet, reijciendo a pro-
ducto numero quinque figuras ad manum dextram; ſumimus enim nunc ſinũ
totum eſſe particularum 100000.) proueniet ſinus, cuius arcus inuentus ex ta-
bula ſinum offeret illico declinationem puncti propoſiti. E xemplvm .
Poſita declinatione maxima Solis grad. 23. min. 30. libet perueſtigare declina-
tionem octaui grad. ♍, qui quidem recedit ab Aequinoctio autumnali grad 22.
Multiplico igitur ſinum maximæ declinationis poſitæ, nempe 39874. in ſinum
diſtanriæ propoſitæ, hoc eſt, grad. 22. videlicet in 37460. producentur\'q; nume-
rus 1493680040. a qno reiectis quinque ſiguris ex parte dextra, remanebit fi-
nus 14936. cui in ta bula ſinuum reſpondet arcus grad. 8. min. 35. Tantam igi-
tur dicemus eſſe declinationem octaui gradus ♍. Et ſic de cæteris.

H ac arte ſupputauimus ſequenrem tabulam in quo continentur declina-
tiones omnium graduum zodiaci, vnà cum duodecimis partibus graduum: ita
vt tabula per quinta minuta graduum ſit extenſa. Quoniam vero, vt ſupra di-
ximus, in zodiaco ſemper reperiuntur quaterna puncta, quæ habent æquales
declinationes, ſatis erit, ſi computentur declinationes omnium graduum, & mi
nutorum vnius quadrantis. Nam puncta aliorum trium Quadrantum facile
huius Quadrantis partibus accommodabuntur, vt in ſphæra materiali videre li
cet, & perſpicuum eſſe poteſt in ſubſequenti tabula.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer