Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Comment. in ij. Cap. Sphæræ

185.
Colur 9 ſol
ſtitiorũ di
uidit Zo
diacum
in ſex ſi-
gna recte
oriẽtia in
ſphęra o-
bliqua ori
entia.
Circulus
ſolſtitiorũ
metitur
maximas
Solis decli
nationes.
Variæ ob
ſeruatio-
nes maxi
mę decli
nationis
Solis, &
quã tenen
dam effe
putemus.
IIII.

C ircvly idem diſtinguit duodecim ſigna, zodiaci in duas elaſſes: In
prima claſſe continentur ſex ſigna nempe ♋, ♌, ♍, ♎, ♏, ♐: quæ rectè
oriuntur in ſphæra obliqua Boreali: In ſecunda claſſe comprehenduntur
ſigna reliqua ſex, ut, ♑, ♒, ♓, ♈, ♉, ♊, quæ oblique oriuntur, ut in 3. cap.
exponemus.

A dhvc circulus hic diſtinguens Solſtitia metitur maximas declinatio-
nes Solis. Quando enim Sol ad hunc circulum proprio motu ab occaſu in
ortum peruenit, ſiue ex parte Boreali, ubi eſt principium ♋, ſiue ex parte Au-
ſtrali, ubi eſt, principium ♑, maxime ab Aequatore declinat; Vnde in præfatis
punctis maximam dicitur habere declinationem, quoniã vltra ea non amplius
excurrit in Boream, Meridiemve, ſed reuertitur ad Aequatorem. Quam qui
dem maximam declinationem determinat Colurus Solſtitiorum: Etenim tan-
ta eſt maxima Solis declinatio, quantus eſt arcus Coluri Solſtitiorum interce-
ptus inter Aequatorem, & punctum vtriuslibet Solſtitij.

H aec autem maxima declinatio Solis varia reperta fuit ab Aſtronomis
in temporibus diuerſis, propter motum trepidationes octauæ ſphæræ, quo om
nes inferiores ſphæræ mouentur, ut dictum eſt in primo cap.

N am Ptolemæus deprehendit maximam Solis declinationem compre-
hendere gradus 23. min. 51. Sec. 20. qualem fere auctor noſter aſſeruit ex ſen-
ten tia Ptolemæi.

M ahometes Aratenſis inuenit eandem grad. 23. min. 25.

A rzael Hiſpanus eadem obſeruauit eſſe grad. 23. min. 34

A lmeon reperit eandem eſſe grad. 22. min. 33. vt retulit auctor.

P rophativs Iudæus numerauit eam grad. 23. min. 32.

I oannes Regiom. aſſeruit eam eſſe grad. 23. min. 30.

D ominicvs Maria Italus inquit, eandem habere grad. 23. min. 29.

I oannes Vvernerus. Norimbergenſis eidem tribuit grad: 23. min. 28.
ſecun. 30.

N icolavs Copernicus eandem pronunciauit grad. 23. min. 28. ſe-
cun. 20.

D emonstravit autem Copernicus, hanc maximam Solis Decli
nationem regulari motu decreuiſſe, & decreturam eſſe vſque ad 23. grad. &
28. min. non a mplius: Poſtea rurſus eandem accreturam vſque ad grad. 23. min.
52. Ita ut maxima hæc ſit, minima vero illa: Differentia\'q: inter maximam &
minimam complectatur 24. min.

I nter omnes autem prædictas maximas Solis declinationes communis
ſchola Aſtronomorum retinet eam, quam Ioannes Regiom. ſummus Aſtrono-
mus obſeruauit, nimirum gtad. 23. min. 30. Quamuis admodum probabile ſit,
eam fortaſſis eſſe tantum grad. 23. min. 28 paulo amplius, qualem poſuit Co-
pernicus. Veruntamen ne à communi ſententia recedere videamur, eandem
in ſequentibus aſſumens grad. 23 min. 30. ob eam uel præcipue cauſam quod
2. min. non inducant notabilem differentiam, & quod 30. min. ſint dimidiata
pars vnius gradus.

M odvs , quo Aſtronomi maximam Solis declinationem obſeruãt, inter
alios hic eſt præcipuus. Obſeruetur circa ſolſtitium æſtiuum, nempe circa diem
22. Iunij hoc tempore, Solis altitudo Meridiana ſumma diligentia, donec
ca maxima deprehendatur; In ea enim habet Sol maximam declinationem in

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer