Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Comment. in ij. Cap. Sphæræ

dici poterit Septentrionalis, uel Meridionalis, quia uiam eclipticam nunquam
deſerit. Idemque dicendum eſt de ſtellis fixis, & cæteris, planetis, qui ſub Ecli-
ptica ad amuſſim conſtituti fuerint.

P raeter duos modos prædictos, accipitur adhuc aliter apud Aſtrono
mos pars Borealis, atque Meridionalis. Nã circulus Verticalis ꝓprie dictus, qui
videlicet per uerticẽ capitis, ſeu Zentih cuiuſcunque loci, & communes ſectio-
nes Aequatoris, Horizontis\'q; incedit eſtq; ad Horizontem rectus, diuidit quoq;
vniuerſum cęlum in duo hemiſpæria, quorum illud, quod à dicto Verticali cir-
culo in Boream porrigitur, Septentrionale, alterum aũt, quod ad Meridiem ver-
git, Meridionale uocatur Hoc pacto intelligit partem Borealem, & Meridionalẽ
Ptolemæus in libello de Analemmate|, ipſumq; ſequuntur omnes Aſtronomi
qui horologiorum Solariũ deſcriptiones tradunt. Eſt enim hæc tertia acceptio,
partis Septentrionalis, Meridionalisq; commodiſſima pro horologiorum deſcri-
ptionibus. Ita\'q; tribus circulis, nẽpe Aequatore, Zodiaco, & Verticali proprie
dicto tripliciter ſphæra ab Aſtronomis diſtribuitur in hemiſphærium Boreale,
& Auſtrale: quod hoc loco commonere lectorem uolui, ut attente conſideret; quã
do ſcriptores mentionem dictarum partium eæli faciunt, in qua ſignificatione
intelligant hemiſphærium Septentrionale, Meridionaleve. Ex hac acceptione ef-
ficitur, ut Sol in ſignis Borealibus decurrens iuxta ortum, & occaſum dicatur
Septentrionalis, reliquo vero diei tempore ante, & poſt meridiem, Meridiona-
lis uocatur. Quod quidem intelligendum eſt in habitatione boreali.

173. V.

E cliptica eſt terminus, à quo computãtur latitu dines omnium ſtella
rum, punctorumque cœli, quemadmodum Aequator omnes declinationes
aſtrorum terminat. In hoc enim differt latitudo ſtellarum ab earundem decll
natione, quòd latitudo eſt diſtantia ab Ecliptica, declinatio uero diſtantia ab
Aequatore: quamuis nonnulli, inter quos etiam eſt auctor noſter, ſine ullo di
ſcrimine utramq; diſtantiam interdum appellent declinationem, non tñ ſim-
pliciter. Latitudinem enim dicunt declinationem ab Ecliptica: Declinationem
vero proprie dictã, declinationem ab Aequatore. Sed ſatius eſt cum alijs Aſtro-
nomis cuilibet harum diſtantiarum proprium, ac peculiare attribuere nomen.
Vtraque autem diſtantia eſt duplex, ſecundum quod ſtella quæuis recedit ab
Ecliptica, uel Aequatore in Boream, aut Meridiem. Nam ſi ſtella ab ecliptica
ad Boream uergit, dicitur habere latitudinem Septentrionalem: Si uero in me-
ridiem deflectit, latitudinem Meridionalem habere pronunciatur. Eadem ra-
tione ſtella recedens ab Aequatore uerſus Septentrionem habet declinationem
Septentrionalem ſeu Borealem: Recedens autem Auſtrum declinationem
Auſtralem, Meridionalemve obtinet.| Latitudinem cuiuſcunque ſtellæ metiun-
tur Aſtronomi circulo maximo, qui per polos Zodiaci & per centrum ſtellæ
dicitur. Atque hic circulus dici ſolet circulus latitudinis. Vnde ab Aſtrono-
mis latitudo ſtellæ ita definitur. Latitudo ſtellæ eſt arcus circuli maximi; qui
per Zodiaci polos, & per centrum ſtellæ incedit, interceptus inter Eclipticam
& uerum locum ſtellæ. Gradus autem Eclipticæ, per quem ciculus latitudinis
tranſit, dicitur gradus longitudinis ſtellæ. Oſtenditenim, quot gradus interci-
piantur inter ipſum, & principium ♈, à quo longitudo ſtellæ cuiuſuis ſumi
debet, ſeeundum ſucceſſionem ſignorum procedendo: Vt longitudo ſtellæ non
ſit aliud, quam arcus Eclipticæ ab initio ♈, vſque ad circulum latitudinis
ſtellæ ſecundum ſignorum ſeriem computatus. Declinatio uero ſtellæ cuiusli-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer