Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Comment. in ij. Cap. Sphæræ
Poſt hæc Gradum quemuis iterum in 60. particulas æquales diſtribuerunt, quas
Minuta dixerunt, & Minutum in 60. Secunda. Secundum in 60. Tertia, & ſic de-
inceps in infinitum progrediendo, quamuis raro admodum ad Decima Aſtrono
mi perueniant, & multo rarins ea tranſcendant: Atq; in has minutiſſimas par-
ticulas zodiacum diuiſerunt, ut ſummam præciſionem in loco, & motu Solis,
aliorum\'q; Planetarum conſequerentur. Maluerunt autem hoc peragere ſe-
xagenaria diuiſione, quàm alia, quòd tamen illis licuiſſet; tum quia numerus
ſenarius inter omnes numeros perfectos, qui nimirum conſtituuntur ex om-
nibus ſuis partibus aliquotis, eſt prim us, habet\'q; quandam cum ſexagenario
numero affinitatem, cum ipſum decies metiatur: tum quia ſexaginarius nume
rus ad hanc ſectionem commodior uiſus eſt, & aptior. Habet enim partem di-
midiatam, tertiam, quartam; quintam, ac ſextam, quibus partibus antiqui con-
tenti erant, vt vitarent moleſtiam, & faſtidium in minoribus partibus. Conti-
net quidem idem numerus alias etiam partes, nempe decimam, duo decimam,
decimamquintam, uigeſimam, & denique trigeſimam, ſed harum ratio nem
non habebant antiqui Mathematici.

P otest & alia ratio afferri, cur totus zodiacus in 360. grad. ſectus ſit.
Quoniam enim ab vna coniunctione Lunæ cum Sole ad aliam, hoc eſt, ab
vno Nouilunio ad aliud, intercedunt dies ferme 30. nempe ſpacium vnius
menſis, placuit Aſtronomis quolibet ſignum commune in 30. partes diſtri-
buere, quæ gradus dicuntur à greſſu luminarium: Vel etiam quia Sol 30. fe-
re dies conſumit, vt integrum ſignum commune percurrat, ſingulis nimirum
diebus ſingulos gradus propemodum conficiendo: Vnde merito tantum ſpa-
cium |uni gradui conceſſum fuit, quantum Sol mundi lampas fulgentiſſima
in die naturaliter fere progreditur. Hac enim ratione, ſicut integro anno to-
tus zodiacus, & ſingulis menſibus ſigna ſingula, ita quoque ſingulis diebus
quaſi ſinguli gradus zodiaco reſpondebunt. Qua ex re factum eſt, vt to
tus zodiacus complectatur gradus. 360. ſignum autem phyſicum gradus 60. Ne
igitur diuiſionis variatio confuſionem gigneret, diuiſus eſt rurſus gradus in 60.
Minuta, Minutum in 60. Secunda, &c. Hæ igitur ſunt potiſimum rationes, quæ
impulerunt Aſtronomos, vt hac diuiſione ſexagenaria uterentur in diuiſione
zodiaci.

Ptolemæ 9
primus di
uiſit circu
lũ in 360.
partes.

Partes aliquotæ
Partes aliquotæ
numeri 360 numeri 60
1 360 1 60
2 180 2 30
3 120 3 20
4 90 4 15
5 72 5 12
6 60 6 20
8 45
9 40
10 36
12 30
15 24
18 20

P tolemaevs videtur primos
fuiſſe, qui circulum in 360. gradus par
titus ſit. Nam ante illũ Eratoſthene,
& Hipparchus videntur eundem diui
ſiſſe in partes 83. De qua re lege cap.
10. & 11. lib. 1. Almageſti Ptolemæi.
Potiſſima tamen ratio huiuſce diuiſio
nis videtur eſſe, quòd vter\'q. numerus
360. & 60. habeat plurimas partes ali
quotas. Prior enim habet omnes has.
1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. 9. 10. 12. 15. 18.
20. 24. 30. 36. 40. 45. 60. 72. 90. 120.
180. Poſterior autem omnes has 1. 2.
3. 4. 5. 6. 10. 12. 15. 20. 30. Quibus
ſi adiungatur, ipſi numeri 360. &
60. diſponanturque ita, vt dimidia-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer